CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 33. Item gentilibus ignaris

latín

Indomita ceruia respuit iugum ferre labori,
Tunc iuuat in campis crassis satiare cauliclis.
Et tamen inuita domatur utilis aeque
Minuiturque ferox esse perinde domata;
Gens, homo, tu frater, noli pecus esse ferinum,
Erue te tandem et tecum ipse retracta:
Non utique pecus nec besteis, sed homo natus,
Tu te ipse doma sapiens et intra sub antra.
Idola qui sequeris, nihil nisi uanitas aeui.
Leuia uos corda perducunt poenali barathro.
Ibi aurum, uestes, argentum ulnis refertis,
Ballatur ibi, dein cantatur pro psalmis amori.
Vitam esse putas, ubi ludi, aut prospicis ista:
Sortiris, ignare, extincta, aurea quaeris.
Inde non effugies pestem, licet ipse diuines.
Gratiam, quam misit Dominus in terra legenda⟨m⟩,
Non requiris eam, sed sic quasi besteus errans.
Aurea post fata ueniet tibi saecla, si credis recte,
Rursus ut incipias inmortale uiuere semper.
Illud quoque datur scire, quod ante fuisti:
Subiectum te praebe Deo, qui cuncta gubernat.

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 32. GentilibusInstructiones — 34. ABCDEFGHIKLMNOPQRSTVXYZ →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 33. Item gentilibus ignaris
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-33-item-gentilibus-ignaris--commodianus-2afc91
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 33. Item gentilibus ignaris», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-33-item-gentilibus-ignaris--commodianus-2afc91.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.