(PL 19 0371C) Illic conspicuos Iosephus suscipit actus,
1060Effulgens inter tanto discrimine fratres,
Quanto luna nitet parva inter sidera coeli.
Qui cum iam septem, decemque attingeret annos,
Servabat patrias gerboso in gramine foetas,
Omnibus incedens natu minor, quos generosis
1065Progenuit thalamis genitor, vel pellice serva.
Et quia conspicuus germana in classe virebat,
Fraternos sensus livoris frigore movit. (0372A)
Hunc pater ex tota complectens stirpe natorum
Mulcebat tenerum valida inter corpora fratrum,
1070Quoque magis cunctos inter conspectior esset,
Velabat vario restis circumflua fuco.
Is cum iam teneris Domino inserviret ab annis,
Forte videt placido sopitus lumina somno,
Fratribus admixtum sese vincire maniplos,
1075Dum medias inter distringunt farra novales,
Atque suum recto sublimem surgere cono,
Quem iuxta prona fratrum cervice ruebant.
Postquam iuvenis placido sermone retexit,
Commovit trepido pavitantia corda tumultum
1080Murmure terrifico regem dominumque loquentum,
Prodebant sceleri secretum defore solum.
Quoque magis gemina trisles dirumperet ira,
Somnia doctiloquo pandit perspecta parenti,
Omnibus admotis, quos linea sanguinis arctat. (0372B)
1085Namque videbatur roseum sibi cernere solem,
Coniunctamque simul tremulo cum lumine lunam,
Hisque decem stellas, unaque assurgere iunctas,
Et sibi ceu domino procurva inflectere colla.
Haec postquam obliquo genitor cognoverat ore,
1090Fassus adorandum trepidis mox fratribus esse,
Ilicet excedunt iuvenes, gregibusque paternis
Disquirunt laetas per florea gramina valles;
Ad quos missus abit, dumisque silentibus errat,
Edoctus, quodam Iuvenum monstrante, recessus,
1095Gramine mutato fratrum quos legerat agmen;
Quem procul ut varia licuit praenoscere veste,
Consilium infaustum linguis discordibus aptant. (0372C)
Omnibus invisum constat sententia fratrem
Perdere, et exstinctum morsu narrare ferarum,
1100Dum rapidi secum ventoso murmure mussant;
Somnia, cernamus, poterunt si pellere lethum.
Respuit hoc placidis Rubenus mitior orsis,
Frendentesque monet praedurum condere ferrum,
Stagnanti memorans melius mersare palude.
1105Ilicet exuitur, nudusque involvitur ulva.
Haec inter Syricus merces mutare Sabaeas
Ismaelida gravi trudebat mole camelos,
Dum properat Arabum messes deferre Canopo.
Ergo urbi germani spes est afflicta minoris,
1110Iudas ait, melius Iosephum vendere nummis.
Celatur genitor, vestemque in sanguine tinctam
Perspiciens, nulla mentitur fraude necatum. (0373A)
Discindit manibus vestem Rubenus aduncis;
Nigrantesque sibi cilicum circumdat amictum
1115Afflictus luctu genitor, perquirit amissum.
Quem dudum acceptum semivir Pharaonis habebat,
Auratas solitus mensas onerare tyranni
Lancibus, et strepitu magnae gaudere culinae.