Avi tui, Tranquilla, delicium et quies
orbi senis, quein fles, misella? Maestula,
quem fles? Patremne, quem extulisti infantula?
Sentis an haec in matris ulnis? An meis
et ipsa deflens assonas conquestibus?
O inditum naturae et homini adinsitum
semen patrisque avique: Tranquilla hinc dolet,
patrem dolet misella avoque condolet.
Sed quid, quod arrides, quod adnutas avo?
Senis levamen unicum, an solari avum,
postquam patrem luxti, studes, mea neptula?
Ridet raeum deliciolum. Ride, mea,
ride, voluptas, osculare avum tuum,
et hoc levaminis genere senem fove,
leva meum luctum, leva sordis meas,
senemque avumque ab aegritudine alleva.
Caducus ipsa es flos, mihi sol occidit:
flori timenda nebula, tenebrae autem seni ;
vita occidua senis, caduca infantulae.
Certi nihil vitae tibi est, neptis mea;
at certam avo mortem minantur singula.