CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIoannes Pascoli

Ioannes Pascoli · Modernismo

Hymnus in Romam

latín

O — quo nunc memorent Itali te nomine? Sanctum

nunc efferre licet sollemni tempore nomen.

E tribus effari decet inviolabile tandem

illud quod secum mysteria sola canebant,

cum novus attonitae sol illucesceret umbrae

nocturnumque darent circum cava cymbala plausum —

o Amor! o vere — dicant — invicte! casas qui

agrestes colis atque idem maris aequora curris!

Te profugae quondam turmae petiere per undas,

aureaque ancipites ducebat stella biremes;

ad te per flammas eadem mortesque per omnes

nos italas gentes constanti lumine duxit.

Quis pro te primus petiit, pulcherrima, mortem?

Multum sublustri saeclorum tempore fletus

ad Tiberim Pallas. Tricolor dedit arbutus albos

flores et rubras bacas frondesque perennes.

Ex hac compositus puero fuit arbore lectus.

Mille viri reduci comites ad tecta fuerunt.

Tum iuvenes varium mirantes mille feretrum

fatiferos manibus tentabant grandibus enses.

At quantus veteri rediit dolor ille parenti!

Olli rex genitor, silvestri pauper in aula,

Faunus erat, lucos habitans et saxa Palati.

Necdum tu stabas. Quin tum spectare licebat

muscoso sparsum Capitoli rudere saxum

et fractis passim muris albescere dumos

Ianiculi. Duo corruerant ibi tempore victa

oppida: confectas macie somnoque ruinas

interdum rauco resonabant omine corvi.

Tum sedes Fauno filicum casa tecta maniplis

parva fuit, geminique canes in limine solae

excubiae, reduci laeta qui voce praeirent.

Nec vigilans caecam findebat bucina noctem:

esse diem saliens silvestri culmine passer

garrulave a tignis propius cantabat hirundo.

Dein Faunum miserum labentesque abstulit aedes

tempus, et immemores pavere Palatia vaccae,

atque impleverunt vallem balatibus agni.

Quod siqui pastor gemitus audire luporum

visus erat, securus oves claudebat in antro.

Olfecit clausum noctu lupa saepe lupercal.

Et bonus in silvis nulli conspectus opacis

carmina dicebat foliis et flamine Faunus

mira, nec antiquas cessabat tundere quercus

picus et impatiens annos numerare morantes.

Tandem cum flores iam ver aperiret, et undas

volveret uberior magno cum murmure Thybris,

fulserunt cum campis et collibus ignes

undique, nocte sacra, flammas ut curreret amnis.

Pastores circum domibus silvestribus ignem

subdiderant, cum mutarent umbracula muris,

et flammas saltu superantes rite canebant:

“Ignis pure, potens ignis, bone mulciber ignis,

has absume casas, hos textos abripe nidos:

non volucres sumus, alme; lupi sumus. Ite, breves res!

Iam nos aeternum mansuram condimus urbem,

tuque focum penitus certum, vigil ignis, habebis„.

At parte ex alia iuvenum fera turma fremebat:

“Nos error, nos hora fugax aliusque iuvet sol

semper et usque recens antiquis terra sub astris.

Vos ultro vobis residem circumdate fossam:

nos sine fine manet via, nos sine limite tellus.

Nempe lupi sumus, ast aquilarum quaerimus alas„.

Mane palatinum collem cingebat arator

imas proscindens in quadrum vomere glebas,

albaque vacca iugum pariter taurusque ferebat

fulvus, et afflabant inter se saepe gementes;

innixique pedo caprinis pellibus hirti

astabant operi cives hinc inde futuri.

At quibus error erat per devia pabula cordi

herbaque fertilius pecudum sub dente renascens,

semina ridebant caeco peritura veterno.

Torvi utrimque oculi; motabat anhelitus auras.

Principis hac stabat frater nutritus eodem

lacte ferae, pastor dedignans ore colonum.

Sed taciti durare boves tacitosque per omnes

pergere terribilem fugientes pone bubulcum.

Hic ampie sub sole datis immobilis alis

forma aquilae visa est opus observare diu, mox

defixis illuc oculis se mergere caelo.

Splendidior gladio patientis vomis aratri

tum potiebatur solida per vulnera terra.

At iuxta Tiberis lutulento flumine collem

lambebat maiora sonans pubemque vocabat:

“Heus, rostro navis qui terram scinditis unco,

quam detraxistis navi iam reddite proram,

atque in me longos infindite vomere sulcos

usque ad caeruleum, iuvenes, maris aequor, et ultra.

Est operae!„ Sic assiduo cum murmure Thybris;

atque a longinquo crebescens litore vernus

ventulus et salsa tangens aspergine nares,

“Heus, qui„ dicebat “pastores conditis urbem,

hic est vestibulum, sunt ostia caerula vobis,

respersumque ipso magnum sonat aequore limen.

Strata via est, cives, liquidis hinc labilis undis.

Urbs intro est vobis, patet egredientibus orbis„.

Tunc amor undarum pastorum more vagarum

incessit memores atque orbem pascere totum.

Qui, veneranda Pales, tepido te lacte piabant,

dum vana calamos et flores tondet in urbe

bucula, dum taurus longum bibit; atque sonat mons

ingenti clamore tuus. Rixantur in ipso

pastores sulco defunctum propter aratrum.

His armat sparus infestas, his ascia dextras.

Nam pars e terra lapides excidere passim

coeperat. Hinc alii laesae miserescere terrae:

“Non satis est, rastro si pulsant, vomere findunt;

heu! nunc ossa parant etiam perfringere matris!„

Hinc pugna exoritur, fabrilisque ascia caedem

sentit, et in roseo dubius tremis, Hespere, caelo

suffusas labi terrestri sanguine nubes.

Roma sed exsistens e sulco pura cruento

sacravit Terrae Matri, qua laeserat et qua

esset per gentes omnes laesura, bipennem.

Ascia, teque eadem magnae devovit in oris

omnibus Italiae, dein toto condidit orbe.

Tu fanis arisque subes, tu caeca theatris

semirutis, tu deciduis prope nubila thermis.

Rheni te ripae senserunt intus et Istri,

silvaeque indomitae propriaeque leonis arenae.

Tu propter moles, veterum monumenta gigantum,

mutaeque ante oculos aeternum Sphingis apertos,

supposita es nulla castris aetate movendis.

Tu lapides longis scalpsisti saeva triumphis:

per te romanus caelum sibi finiit arcus

lunatum, et magnis iter insedere columnis

quas numquam clausas habet ingens Gloria portas.

Nam prope Saturnum cippus fuit oblitus auro,

maximus, unde vias emisit Roma per orbem

terrarum, saxo stratas et dura sonantes.

Septenae quater inde viae simul omne ruebant

in spatium, et primum tacitis utrimque sepulcris

et tumulis suberant et funereis cyparissis:

dein recta virides agros et sola locorum

findebant scalprisque excisas ordine rupes

silvarumque novo violata silentia ferro,

et rapida aeterno superabant flumina ponte,

et dedignatas submissis flexibus Alpes.

Tot lapide ex ilio iam prorupere viae vi,

tamquam si ventos deinceps conversus ad omnes

tela sagittipotens fatali splendidus arcu

mitteret, et quateret medio stans undique caelum.

Has caligae trivere vias canthique rotarum

atque in mundanos laturae signa cohortes.

Ibant, atque agmen tollebat agreste maniplum

quem falx messuerat gladio mutanda, nec umquam

purpurei deerant media inter gramina flores.

Dein tulit hasta manum, quae germine pullulat una

multiplici, post duxit iter lupa. Fortiter ibant

apri silvestres atque immanes elephantes;

cum tandem praepes pennis effulsit et auro

vis aquilae, terraeque rudes undaeque remotae

magnarum flabris exhorruerunt alarum.

Invasere vias metis et fine carentes

pilatae circum legiones, priscaque gentes

et populos, qualis pastori signa vago iam

sub noctem dederat, cogebat bucina, vitisque

exilis cunctos iusta ditione regebat.

At divi pugnis aderant in nube gemelli

quos oculis vidit nemo, tantumque licebat

stridentes inter lituos raucasque tubas et

clamorem fremitumque feros audire sub auras

hinnitus. Alter tamquam sol aureus, alter

noctis erat similis maesta circumdatus umbra.

Sublimes in equis simul immortalibus ibant

florentes iuvenes aeratas ante cohortes.

Sed medio in pelago, veherent si forte liburnae

cunctantes aquilas et pila sonantia pilis,

sidera fiebant et circum fulgida malos

haerebant tremulos oscillantesque antemnas.

Hi tibi cursores aderant, Victoria, praesto,

hi pariter primo flectebant vespere cursum

cornipedum, plausuque viae pulsuque sonabant.

Nec mora: mox ad aquam ducebant fontis anhelos

iugis equos, Iuturna, tui; nec sidera caelo

occiderant, neque lambebant dilucula nubes.

Unus In urbe vigil tota focus, unaque lumen

quae per transennas contextas funderet aedes.

Opperiens reduces ibi Vesta sedebat ad ignem

aeternum. O tandem placidi, quocumque vocavit

nomine vos aetas germanos prisca, sed olim

pugnaces ipso furvae sub ventre lupae, dum

tot pendent mammae, duo vos certatis ob unam,

quos lingua sedare rudi vix illa valebat,

mors potuit. Dein irrupto qui foedere vincti,

caelestes equites, ut nox est iuncta diei,

continuum luce atque umbra componitis aevum,

intorquete iubas manibus, conscendite saltu,

pellite equos ultro cupidos longe ante viarum!

Cum redeant, vestris annexi lora columnis,

augustis ex reliquiis sua gramina carpent.

Visite quae poni vidistis castra quibusve

contigit a terris hostes adferre fugatos:

nunc quoque depugnant igni ferroque cohortes,

it pulvis caelo, resonat fragor: aggere complent

aequora, defigunt vallos collesque ruunt ac

magnos perfodiunt occulto tramite montes.

Ad rastros rediit nobis res. Ite secundi!

Antiquos populus pilumnus mente triumphos

iusque datum recolat legesque et foedera pacis,

et levet assiduum veterana laude laborem.

At fontis sacras sorberi faucibus undas

percipiens sonitumque pedum (terit ungula terram

ictibus alternis) pallebat muta sacerdos:

dein cum vox ingens tacita resonaret in aede

— Salva est res —, vocemque animo numenque premebat

et Capitolinam pergebat protenus arcem

maxima, pontificem iuxta, conscendere virgo.

Sic gradiebatur passu venerabilis aequo

prorsus in imperium magnum dea Roma. Tremebant

montes et valles, amnes silvaeque sonorae

sub pedibus Romae procul immortalis euntis;

mille autem passus, legio quot fulgida ferro

progrediebatur, gressu complebat in uno.

Unum quemque lapis gressum signabat, et omnes

horrebant spatiis vestigia dissita tantis.

Nimirum populi saevas timuere secures;

namque omnes fines humano maior obibat

unus cuncta regens et pellens cuncta manu vir.

Ille orbem gladio, lituo describere caelum

vulturiis medius circumvolitantibus augur;

ille aquilas simul, ille leves immittere turmas

atque in veloci clamantem pulvere mortem.

Pacatum sed enim pacatis gentibus idem

monstrabat vultum, fluctusque serenus et iras

pergebat mulcere manu qua strinxerat ensem,

et leges ab equo dicebat pacis et artes.

Salve, Roma potens. Fregisti vomere terras

ut placidis demum gauderet dumus aristis.

Imperium tibi sorte datum. Cum purpura latis

Te profugi condunt vasto maris aequore vecti,

tu profugos certas ingenti tollere navi.

Tu sanctum populis iam pridem limen asyli

exsulibus; tu mundus item cui semina gentes

et patrias glebas et res et sacra suosque

crediderunt manes; tu dis fugientibus ara,

demisso quamvis inopique immitior uni.

Advectos alii divos in sole colebant

taurinoque aras adolebant sanguine pingues;

ducebant alii pompas, et tympana palmis

plangebant incendentes ululatibus urbem:

illi per flexus atque ambages labyrinthi

sub terris ibant taeda ducente deumque

ignotum ignoti secreta voce canebant;

illis pro templo claraeque altaribus urbis

putre sepulcretum; cum caris vita sepultis.

Ante arcas phialae sicca robigine tinctae

pendebant, tenui pendebant lumine lychni.

Testis erat lychnus frustra cum sanguine vitam

effluxisse, levem dum somnum mortuus halat.

At roseo germen rostro carpebat olivae,

et se tollebat referens hinc ore columba;

pastor et ipse suos umeros oneraverat agno

infirmo, mulctramque manu virgamque gerebat.

Crux inerat, dubium crux esset an ancora. Navem

iactatam ventis et ruptam fulmine tandem

in tuto placidam fundaverat ancora caelo.

Interea quales obscuro vespere nubes

diffugiunt ventisque gemunt errantibus actae,

daemones implebant caelum noctemque querellis

expulsi fanis. Fervebant murmure cellae

templorum madidae Capitolinaeque favisae.

Nam descendebant deinceps idola deorum

multa quidem, cascosque lupos discebat et apros

alma Venus, cipposque rudes et inane tigillum

dedignabatur nuper deiecta Minerva;

vix in pellito Mars se noscebat anhelus

Mamurio; donec Consentes ipse secutus

tetricus a summa devenit Iuppiter arce.

“O caelo quondam terraque Ereboque potentes,

iam fuimus. Regno depulsi fugimus ipsi.

Sed fas est sperare vicem. Deus ille, novo cui

cessimus inviti, profugus, deformis, inops, cui

crux solium mala, cui vepres sentesque corona —„

Quem sic excepit dicentem plura tremendo

ore canens vates Carmentis prisca nec ulli

nota deo, saeclis quae multis ante sub umbras

venisset rugosa situ: “— non decidet umquam!

Est dolor humanus! Iam sunt sua templa dolori!

Hic immortalis deus est ex omnibus unus„.

Deciderant divi: Capitolia sancta manebant,

atque impendebat rupes immobilis urbi:

quam ferus invasit, ferro vastavit et igni,

barbarus, obtrivit cineres gravis ungula: frustra.

Postremo macie lentoque absumere leto

decrevit, posset cum sternere moenia victor.

“Immo„ inquit “labefactet hiems et proluat imber,

excutiat tellus dedignans motibus ipsa,

fulgura disiciant praefractis ictibus urbem:

esto sacra Deo: ruat in sua moenia caelum„.

Sic placitum est: cuncti tota decedere iussi

urbe abeunt homines, matres raptantur ab aris

et pueri fugiunt et inani flore puellae.

Tandem plaustra vias triverunt dura sonantes

praedae plena Gothique equites Amalaeque cohortes,

et victor procul auratis evanuit armis,

ac secum extremam meditantia tecta ruinam

desertamque almo Romam sub sole reliquit.

Hinc intra sacros sunt facta silentia muros.

Cingebant magnum pomoeria magna sepulcrum.

Et tacitam cernens sensim sol occidit afflans

tarda luce tholos et proceros obeliscos,

deinde diem promens e somno suscitat arto

frustra, miraturque aliam quam visit eandem.

Nullus in urbe sonus, subitae nisi forte ruinae,

vel siquid crepitant vento claudente fenestrae.

Clamoso interdum remeantes agmine corvi

mirum sollicitant hominum rerumque soporem.

Multus Aventino descendit vertice vultur.

Exanimae natale novant de nubibus omen.

Dein vulpes noctu catulos adducit et ambit

templa fori, statuas et grandes cauta columnas.

Tum rediere lupae longo post tempore priscae

notaque Caesareas quaerebant antra per aedes.

Expectare suos expergefacta videntur

fana sacerdotes oblitos. Roma iacebat

per septem ingenti porrecto corpore montes.

Assiduique imbres plectunt rapidaeque procellae

defunctamque urit flammanti fulgure caelum.

Ver aderat tempusque aderat natale iacentis.

Urbs iam nulla fuit. Tunc auricomis narcissis

aureolisque crocis riserunt sola locorum.

Diruta puniceo scatuerunt smilace fana.

Fontem Iuturnae violaria casta bibebant,

atque ex maceriis oriebantur hyacinthi.

Romanoque foro silvestris pullulat omnis

spina rosa, lapidesque antiquos purpura velat.

Nulli conspectos e putri viva sepulcro,

vere suo, sine fine suos fundebat ad auras

flores — hoc audit caelestis nomine — Flora.

Sigue explorando

Por su autor
Ioannes Pascoli · 65 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← GladiatoresHymnus in Taurinos →

Expediente

Autor
Ioannes Pascoli
Título
Hymnus in Romam
Lengua
latín
Época
Modernismo
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymnus-in-romam--ioannes-pascoli-35e0e8
Cita recomendada
Ioannes Pascoli, «Hymnus in Romam», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymnus-in-romam--ioannes-pascoli-35e0e8.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.