Adesto, lumen verum, pater omnipotens Deus.
Adesto, lumen luminis, mysterium et virtus Dei.
Adesto, sancte Spiritus, patris et filii copula.
Tu cum quiescis pater es, cum procedis, filius.
In unum qui cuncta nectis, tu es Spiritus sanctus. (PL 8 1140D)
Unum primum, unum a se ortum, unum ante unum Deus.
Praecedis omne quantum, nullis notus terminis.
Nihil in te quantum, quia neque quantum ex te est.
Namque ex te natum unum gignit magis, quam tenet quantum. (1141A)
Hinc immensus pater est: mensus atque immensus filius.
Unum autem et tu pater es, unumque genuit filius.
Quod multa vel cuncta sunt, hoc unum est quod genuit filius.
Cunctis qui ὄντος semen est, vera virtus seminis.
In quo, atque quo gignuntur cuncta, virtus quae fundit Dei.
Rursusque in semen redeunt genita quaeque ex semine.
Operatur ergo cuncta Christus qui omnis est virtus Dei.
Namque Christus in quiete motus est, summus Deus.
Atque ipse motus sapientia est, et virtus Dei. (1141B)
Nullo a substantia distans: quia quod motus,
Hoc substantia est, quique motus, quia in ipso atque ipse est.
Ex Deo dictus Deus, natus autem: quia motus est;
Omnis enim motus nutus est, unumque cum sit Deus.
Ac Dei motus, unus et idem Deus existit.
Tamen motus ipse esse, ut sibi sit hoc quod ipse motus est.
Sed quia Dei motus est, habet in se motus Deum.
Rursusque ipso quia Dei motus est, habet in se motum Deus.
In filio igitur pater est, et in patre est ipse filius.
Sunt ergo singuli atque in semet semper, cum sint singuli.
Hinc duobus una virtus, hinc una substantia est. (1141C)
Sed patre dante, quae sibi sit filius substantia est.
Esse enim prius est, sic moveri posterum.
Non quo tempus illi adsit, sed in divinis ordo virtus est.
Esse nam praecedit motum, re prius, non tempore.
Hoc esse dicti in Deo memorant substantiam.
Hic autem motus ortus est, nam gignit motus substantiam.
Substantiaeque generatio quid aliud quam substantia est?
Ergo motus et patris est, filius ergo eadem substantia est.
Hunc λόγον Graeci vocarunt, intus in patre Deum:
Caussa qui sit ad partum atque ortus omnium.
Nihil namque absque hoc creatum est: per hunc creata cuncta sunt. (1141D)
Hic λόγος si Christus est, et si λόγος vita est genitus,
Λόγος a patre est: est enim vivus Deus, in quo cum
Substantia Deus sit, Deusque sit vita substantia.
Genitus autem filius vita est, una est substantia.
Λὁγος Deus, indiscretus ergo semper, semper et alter.
Simul missus, mittenti par, et fons tamen manans, semper
Discurrit, spargens vitas, missus ut flumen filius.
Hinc substantia unum ambo, fons Deus, flumen filius.
Sed quia in divinis substantia hoc idem quod vita est.
Vitaque ipsa est sapientia, ut praecedit esse.
Cui inest princeps ac simplex vivere, sic adest.
Intelligens sapiensque semper cum praecedit vivere. (1142A)
Non quo praecedat quidquam alterum, neque quo sit omnino alterum.
Sed quo progressu actum sit ter triplex alterum.
Filius, actusque vita est, qua procedunt et creantur omnia.
Fit idem doctor et magister, idem perfector spiritus.
Seminatas saeclis animas irrigans scitis Sophiae.
Sophia autem cum sit Christus, idem Christus filius docet,
Profectus Patre Patrem et Christum Spiritus.
Hinc patris cuncta Christus: hinc habet Christi cuncta Christus.
Sic Christus meus inter parentem et sese alterum
Spiritum implet parentem, dum esse praestat omnibus. (1142B)
Atque esse cunctis vita est: et hoc est quod in Christo factum est.
Quid quia iungit ac salvat omnia, ac docet verum Deum.
Christum sequentes, Christo renato sanctus iungit Spiritus.
Ergo Christus omnia, hinc Christus mysterium.
Per ipsum cuncta et in ipso cuncta, atque in ipsum omnia.
Cuius altitudo pater est, ipse vero totus.
Progressus suo longitudo, et altitudo patris est.
Hinc Christus apparens saeclis, ad profundum doctum idque arcanum,
Et intimus intus docendo, Christus occultus factus spiritus. (1142C)
Omnes ergo unum spiritum, omnes unum lumen.
Hinc singulis vera, hinc tribus una substantia est.
Progressa a patre filio, et regressa a spiritu,
Quia tres existunt singuli, et tres in uno singuli.
Haec est beata Trinitas, haec beata unitas