CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Hortulus — XXIV. Rosa.

latín

Jam nisi me fessum via longior indupediret,
Scrupeus atque novi tereretur carminis ordo,
Debueram viburna rosae pretiosa metallo
Pactoli et niveis Arabum circumdare gemmis.
Haec, quia non Tyrio Germania tingitur ostro
Lata nec ardenti se Gallia murice jactat,
Lutea purpureis reparat crementa quotannis,
Ubertum floris, tantum qui protinus omnes
Herbarum vicisse comas, virtute et odore
Dicitur, ut merito florum flos esse feratur.
114.1129A| Inficit hic oleum proprio de nomine dictum,
Quod quam saepe fiat mortalibus utile curis,
Nec meminisse potest hominum, nec dicere quisquam.
Huic famosa suos opponunt lilia flores,
Longius horum et jam spirans odor imbuit auras.
Sed si quis nivei candentia germina fructus
Triverit, aspersi mirabitur illicet omnem
Nectaris ille fidem celeri periise meatu.
Hoc quia virginitas fama subnixa beata
Flore nitet, quam si nullus labor exagitarit
Sordis, et illiciti non fregerit ardor amoris,
Flagrat odore suo. Porro si gloria pessum
Integritatis eat, fateor, mutabit odorem.
Haec duo namque probabilium genera inclyta florum
Ecclesiae summas signant per saecula palmas
114.1129B| Sanguine martyrii carpunt quae dona rosarum,
Liliaque in fidei gestant candore nitentis.
O mater virgo, fecundo germine mater,
Virga fide intacta, sponsi de nomine sponsa,
Sponsa, columba, domus, regina, fidelis amica,
Bello carpe rosas, laeta arripe lilia pace,
Flos tibi sceptrigero venit generamine Jesse,
114.1130A| Unicus antiquae reparator stirpis et auctor.
Lilia qui verbis vitaque dicavit amoena,
Morte rosas tingens, pacemque et praelia membris
Liquit in orbe suis, virtutem amplexus utramque,
Praemiaque ambobus servans aeterna triumphis.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hortulus — XXIII. Raphanus.Hymnus Agaunensibus martyribus →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Hortulus — XXIV. Rosa.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hortulus-xxiv-rosa--walafridus-strabo-f97be1
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Hortulus — XXIV. Rosa.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hortulus-xxiv-rosa--walafridus-strabo-f97be1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.