114.1128C| Herbarum in numero, quas hortulus ille recenti
Semper prole creat, nepetae non segnior exit
Surculus, urticam foliis simulantibus, alto
Vertice pergratum late largitus odorem.
Haec variis olim morborum accommoda curis,
Non extrema alias inter decernitur herbas.
Hujus enim succus, roseo commistus olivo,
Efficit unguentum, laesae quod vulnera carnis
Atque cicatricum deformia signa novarum
Posse abolere aiunt, prisco reparare nitori,
Et revocare pilos plagae quos forte recentis
Pestis hiulca tulit sanie taboque perosos.