Non patitur cunctas angustia carminis hujus
Pulei virtutes celeri comprendere versu.
Hoc apud Indorum tanti constare peritos
Fertur, apud Gallos quanti valet Indica nigri
Congeries piperis, quis jam dubitare sinetur
Hac herba plures leniri posse labores?
Quam pretiis inhianter emit ditissima tantis
Gens, hebenoque auroque fluens, et mira volenti
114.1127B| Quaeque ferens mundo, o magni laudanda Tonantis
Virtus et ratio, nullis quae munera terris
Larga suae non pandit opis, quae rara sub isto
Axe videre soles, aliis in partibus horum
Copia tanta jacet, quantam vilissima tecum
Efficiunt: rursus quaedam quae spreta videntur
Forte tibi, magno mercantur ditia regna,
Altera ut alterius potiatur fenore tellus,
Orbis et in toto per partes una domus sit.
Puleium quam decoctum curabit amice
Et potu et fotu stomachum (mihi crede) morantem.
Dum canimus quae certa gravi ratione tenemus
Quaedam audita, et jam vero miscere cothurn
Fas ususque sinit: ramum conjungito pulei
114.1127C| Auriculae, ne forte caput turbaverit aestus
Solis in aerio si te perflarit aperto.
Quod nisi me currens deponere vela Thalia
Cogeret, ac tandem portus intrare moneret,
Hinc tibi multiplices poteram decerpere flores.