Montibus et silvis, pratis et vallibus imis
Bettonicae pretiosa licet collectio cunctis
Pene locis superet passim, tamen hanc quoque noster
Hortus habet, cultaque docet mansuescere terra.
Haec tantum meruit generali nomine laudis,
Ut si quid mea Musa velit superaddere, tandem
Mole operis devicta sui, jam sentiat, illa
Utilitate minus quidquid deprompserit esse.
Hanc viridem si forte tuos coneris in usus
Carpere, siccatamve hiemi deponere pigrae,
Turbida sive tuas oblectant pocula fauces,
Seu potius longo tibi defecata labore
114.1128A| Dona placent, hujus virtus mirabilis herbae
Omnia sufficiet, quam quosdam pendere tanti
Novimus, ut contra, totum si injuria corpus
Impetit interius, muniri viribus ejus
Sese posse rati, soleant haurire diebus
Continuis hoc acre genus medicaminis almi.
Praeterea caput infesto si vulnere fractum
Tabuerit, tum crebra terens imponito sacrae
Tegmina bettonicae, statim mirabere vires
Illius in solidum fuerit dum clausa cicatrix.