114.1123B|
Haud secus altipetax, semente cucurbita vili
Assurgens, parmis foliorum suscitat umbras
Ingentes, crebrisque jacit retinacula ramis:
Ac velut ulmum hedera implicuit cum frontibus altam,
Ruris abusque sinu toti sua brachia circum
Laxa dedit ligno, summumque secuta cacumen
Corticis occuluit viridi tutamine rugas:
Aut arbustivum vitis genus, arbore cum se
Explicuit quavis, ramorumque alta corymbis
Vestiit, et propria sursum se sponte levavit:
Visitur ergo rubens aliena in sede racemus
Dependere, premit tabulata virentia Bacchus,
Pampinus et frondes discernit latior altas.
114.1123C| Sic mea sic fragili de stirpe cucurbita surgens
Diligit appositas, sua sustentacula, furcas,
Atque amplexa suas uncis tenet unguibus alnos
Ne vero insano divelli turbine possit,
Quot generat nodos, tot jam retinacula trudit.
Et quoniam duplicem producunt singula funem,
Undique fulturam dextra laevaque prehendunt.
Et velut in fusum nentes cum pensa puellae
Mollia trajiciunt, spirisque ingentibus omnem
Filorum seriem pulchros metantur in orbes,
Sic vaga tortilibus stringunt amenta catenis
Scalarum, teretes involvuntque illico virgas,
Viribus et discunt alienis tecta cavarum
Ardua porticuum volucri superare natatu.
Jam quis poma queat ramis pendentia passim
114.1123D| Mirari digne? quae non minus undique certis
Sunt formata viis, quam si tornatile lignum
Inspicias medio rasum, quod mymphure constat.
Illa quidem, gracili primum demissa flagello,
Oblongo tenuique ferunt ingentia collo
Corpora: tum vastum laxatur in ilia pondus,
Totum venter habet, totum alvus, et intus aluntur
Multa cavernoso sejunctim carcere grana,
Quae tibi consimilem possunt promittere messem.
Ipsis quin etiam teneri sub tempore fructus
Ante humor quam clausa latens per viscera sero
114.1124A| Autumni adventu rarescat, et arida circum
Restiterit cutis, inter opes transire ciborum
Saepe videmus, et ardenti sartagine pinguem
Combibere arvinam, et placidum segmenta saporem
Ebria multoties mensis praestare secundis.
Si vero aestivi sinitur spiramina solis
Cum genitrice pati, et matura falce recidi,
Idem fetus in assiduos formarier usus
Vasorum poterit, vasto dum viscera ventre
Egerimus, facili radentes ilia torno.
Nonnunquam hac ingens sextarius abditur alvo,
Clauditur aut potior mensurae portio plenae
Amphora, quae piceo linitur dum glutine, servat
Incorrupta diu generosi dona Lyaei.