Bruma senectutis vernacula totius anni
Venter, et ampliflui consumptrix saeva laboris,
Veris ubi adventu terrarum pulsa sub imas
Delituit latebras, vestigiaque horrida avarae
Ver hiemis reduci rerum delere pararet
Stemmate, et antiquo languentia rura nitori
Reddere, ver orbis primum caput et decus anni:
Purior aura diem cum jam reserare serenum
Inciperet, zephyroque herbae floresque secuti
114.1121C| Tenuia porrigerent radicis acumina, caeco
Tenuia porrigerent radicis acumina, caeco
Tecta diu gremio, canasque exosa pruinas;
Cum sylvae foliis, montes quoque gramine pingui,
Prataque conspicuis vernarent laeta virectis:
Atriolum, quod pro foribus mihi parva patenti
Area vestibulo solis convertit ad ortum,
Urticae implerunt, campique per aequora parvi
Illita ferventi creverunt tela veneno.
Quid facerem? tam spissus erat radicibus infra
Ordo catenatis, virides ut texere lentis
Viminibus crates stabuli solet arte magister:
Ungula cornipedum si (quando humore nocetur
Collecto) putres imitatur marcida fungos.
Ergo moras rumpens Saturni dente latentes
Aggredior glebas, torpentiaque arva, revulsis
114.1122A| Sponte renascentum complexibus urticarum
Erigo, et umbricolis habitata cubilia talpis
Diruo, lumbricos revocans in luminis oras.
Inde Noti coquitur flabris solisque calore
Areola, et lignis ne diffluat obsita quadris
Altius a plano modicum resupina levatur;
Tota minutatim rastris contunditur uncis,
Et pinguis fermenta fimi superinsinuatur.
Seminibus quaedam tentamus oluscula, quaedam
Stirpibus antiquis priscae revocare juventae.
Denique vernali interdum conspergitur imbre
Parva seges, tenuesque fovet praeblanda vicissim
Luna comas. Rursus si quando sicca negabant
Tempora roris opem, culturae impulsus amore
(Quippe siti metuens graciles torpescere fibras),
114.1122B| Flumina pura cadis inferre capacibus acri
Curavi studio, et propriis infundere palmis
Guttatim, ne forte velocior impetus undas
Ingereret nimias, et semina jacta moveret.
Nec mora germinibus vestitur tota tenellis
Areola, et quanquam illius pars ista sub alto
Arescat tecto, pluviarum et muneris expers
Squalleat aerei: pars illa perennibus umbris
Diffugiat solem: pars haec, quia celsior, ignei
Sideris accessum lateris neget obice duri:
Non tamen ulla sibi fuerant quae credita pridem,
Spe sine crementi pigro sub cespite clausit.
Quin potius quae sicca fere, translata subactis
Suscepit scrobibus, redivivo plena virore
Restituit, reparans numeroso semina fructu.
114.1122C| Nunc opus ingeniis, docili nunc pectore et ore
Nomina quo possim viresque attingere tantae
Messis, ut ingenti res parvae ornentur honore.