Chor. Effare casus, iuvenis, Herculeos precor
voltuve quonam tulerit Alcides necem.
Phil. Quo nemo vitam.
Chor. Laetus adeone ultimos
invasit ignes?
Phil. Esse iam flammas nihil 1610
ostendit ille. Quid sub hoc mundo Hercules
immune vinci liquit? En domita omnia.
Chor. Inter vapores quis fuit forti locus?
Phil. Quod unum in orbe vicerat nondum malum,
et flamma victa est; haec quoque accessit feris: 1615
inter labores ignis Herculeos abit.
Chor. Edissere agedum, flamma quo victa est modo?
Phil. Ut omnis Oeten maesta corripuit manus,
huic fagus umbras perdit et toto iacet
succisa trunco, flectit hic pinum ferox 1620
astris minantem et nube de media vocat:
ruitura cautem movit et silvam tulit
secum minorem. Chaonis quondam loquax
stat vasta late quercus et Phoebum vetat
ultraque totos porrigit ramos nemus; 1625
gemit illa multo vulnere impresso minax
frangitque cuneos, resilit incussus chalybs
volnusque ferrum patitur et rigidum est parum.
Commota tandem cum cadens latam sui
duxit ruinam, protinus radios locus 1630
admisit omnis: sedibus pulsae suis
volucres pererrant nemore succiso diem
quaeruntque lassis garrulae pinnis domus.
Iamque omnis arbor sonuit et sacrae quoque
sensere quercus horridam ferro manum 1635
nullique priscum profuit luco nemus.
Aggeritur omnis silva et alternae trabes
in astra tollunt Herculi angustum rogum:
raptura flammas pinus et robur tenax
et brevior ilex. Summa sed complet rogum 1640
populea silva, frondis Herculeae nemus.
At ille, ut ingens nemore sub Nasamonio
aegro reclinis pectore immugit leo,
fertur - quis illum credat ad flammas rapi?
Voltus petentis astra, non ignes erat. 1645
Ut pressit Oeten ac suis oculis rogum
lustravit omnem, fregit impositus trabes.
...
Arcumque poscit. "Accipe haec" inquit, "sate
Poeante, dona, et munus Alcidae cape.
Has hydra sensit, his iacent Stymphalides 1650
et quidquid aliud eminus vici manu
victrice. Felix iuvenis has numquam irritas
mittes in hostem, sive de media voles
auferre volucres nube, descendent aves
et certa praedae tela de caelo fluent, 1655
nec fallet umquam dexteram hic arcus tuam:
librare telum didicit et certam dare
fugam sagittis, ipsa non fallunt iter
emissa nervo tela; tu tantum, precor,
accommoda ignes et facem extremam mihi. 1660
Hic nodus" inquit, "nulla quem cepit manus,
mecum per ignes flagret; hoc telum Herculem
tantum sequetur. Hoc quoque acciperes" ait
"si ferre posses. Adiuvet domini rogum."
Tum rigida secum spolia Nemeaei mali 1665
arsura poscit; latuit in spolio rogus.
Ingemuit omnis turba nec lacrimas dolor
cuiquam remisit. Mater in luctum furens
diduxit avidum pectus atque utero tenus
exserta vastos ubera in planctus ferit, 1670
superosque et ipsum vocibus pulsans Iovem
implevit omnem voce feminea locum.
"Deforme letum, mater, Herculeum facis,
compesce lacrimas" inquit, "introrsus dolor
femineus abeat; Iuno cur laetum diem 1675
te flente ducat? Paelicis gaudet suae
spectare lacrimas. Comprime infirmum iecur,
mater: nefas est ubera atque uterum tibi
laniare, qui me genuit." Et dirum fremens,
qualis per urbes duxit Argolicas canem, 1680
cum victor Erebi Dite contempto redit
tremente fato, talis incubuit rogo.
Quis sic triumphans laetus in curru stetit
victor? Quis illo gentibus vultu dedit
leges tyrannus? Quanta pax habitum tulit! 1685
Haesere lacrimae, cecidit impulsus dolor
nobis quoque ipsis, nemo periturum ingemit:
iam flere pudor est; ipsa quam sexus iubet
maerere, siccis haesit Alcmene genis
stetitque nato paene iam similis parens. 1690
Chor. Nullasne in astra misit ad superos preces
arsurus aut in vota respexit Iovem?
Nvnt. Iacuit sui securus et caelum intuens
quaesivit oculis, parte an ex aliqua pater
despiceret illum, tum manus tendens ait: 1695
(383) ' quacumque parte prospicis natum pater,
te te precor, cui nocte commissa dies
quievit unus. si meas laudes canit
utrumque Phoebi litus et Scythiae genus
et omnis ardens ora quam torret dies. 1700
si pace tellus plena, si nullae gemunt
urbes nec aras impias quisquam inquinat,
si scelera desunt, spiritum admitte hunc precor
in astra, non me mortis infernae locus
nec maesta nigri regna conterrent Iovis, 1705
sed ire ad illos umbra, quos vici, deos,
pater, erubesco, nube discussa diem
pande, ut deorum voltus ardentem Herculem
spectet; licet tu sidera et mundum neges,
ultro, pater, cogere: si voces dolor 1710
abstulerit ullas, pande tum Stygios lacus
et redde fatis: approba natum prius:
ut dignus astris videar, hic faciet dies.
leve est quod actum est; Herculem hic, genitor, dies
inveniet aut damnabit. ' haec postquam edidit, 1715
flammas poposcit. 'hoc age, Alcidae comes
non segnis' inquit 'corripe Oetaeam facem,
noverca cernat quo feram flammas modo.
quid dextra tremuit? num manus pavida impium
scelus refugit? redde iam pharetras mihi, 1720
(384) isnave iners inermis — en nostros manus
quae tendat arcus! quid sedet pallor genis?
animo faces invade quo Alciden vides
voltu iacere, respice arsurum, miser.
vocat ecce iam me genitor et pandit polos; 1725
venio, pater. ' voltusque non idem fuit.
tremente pinum dextera ardentem impulit.
refugit ignis et reluctantur faces
et membra vitant, sed recedentem Hercules
insequitur ignem. Caucasum aut Pindum aut Athon 1730
ardere credas: nullus erumpit sonus,
tantum ingemescit ignis. o durum iecur!
Typhon in illo positus immanis rogo
gemuisset ipse quique convulsam solo
imposuit umeris Ossan Enceladus ferox; 1735
at ille medias inter exurgens faces,
semiustus ac laniatus, intrepidum tuens:
'nunc es parens Herculea: sic stare ad rogum
te, mater' inquit, 'sic decet Heri Herculem. '
inter vapores positus et flammae minas 1740
immotus, inconcussus, in neutrum latus
correpta torquens membra adhortatur, monet,
gerit aliquid ardens, omnibus fortem addidit
animum ministris; urere ardentem putes.
stupet omne volgus, vix habent flammae fidem, 1745
tam placida frons est, tanta maiestas viro.
(385) nec properat uri; cumque iam forti datum
leto satis pensavit, igniferas trabes
hinc inde traxit, minima quas flamma occupat,
totasque in ignes vertit et quis plurimus 1750
exundat ignis repetit intrepidus ferox,
tunc ora flammis implet: ast illi graves
luxere barbae; cumque iam voltum minax
appeteret ignis, lamberent flammae caput,
—
[non pressit oculos, sed quid hoc? maestam intuor 1755
sinu gerentem reliquias magni Herculis
crinemque iactans squalidum Alcmene gemit. ]