[LYCVS ⸱ MEGARA ⸱ AMPHITHRYON]
LYC. Vrbis regens opulenta Thebanae loca
et omne quicquid uberi cingit solo
obliqua Phocis, quicquid Ismenos rigat,
quicquid Cithaeron vertice excelso videt, 335
[et bina findens Isthmos exilis freta]
non vetera patriae iura possideo domus
ignavus heres; nobiles non sunt mihi
avi nec altis inclitum titulis genus.
sed clara virtus: qui genus iactat suum. 340
aliena laudat, rapta sed trepida manu
sceptra obtinentur; omnis in ferro est salus:
quod civibus tenere te invitis scias.
strictus tuetur ensis, alieno in loco
haut stabile regnum est; una sed nostras potest 345
fundare vires iuncta regali face
thalamisque Megara: ducet e genere inclito
novitas colorem nostra, non equidem reor
fore ut recuset ac meos spernat toros;
quod si impotenti pertinax animo abnuet, 350
stat tollere omnem penitus Herculeam domum.
invidia factum ac sermo popularis premet?
ars prima regni est posse * invidiam pati.
temptemus igitur, fors dedit nobis locum.
namque ipsa, tristi vestis obtentu caput 355
velata, iuxta praesides adstat deos
laterique adhaeret verus Alcidae sator.
MEG. Quidnam iste, nostri generis exitium ac lues,
novi parat? quid temptat?
LYC. O clarum trahens
a stirpe nomen regia, facilis mea 360
parumper aure verba patienti excipe.
si aeterna semper odia mortales gerant
nec coeptus umquam cedat ex animis furor,
sed arma felix teneat infelix paret,
nihil relinquent bella; tum vastis ager 365
squalebit arvis, subdita tectis face
altus sepultas obruet gentes cinis.
pacem reduci velle victori expedit,
victo necesse est. particeps regno veni;
sociemur animis, pignus hoc fidei cape: 370
continge dextram, quid truci vultu siles?
MEG. Egone ut parentis sanguine aspersam manum
fratrumque gemina caede contingam? prius
extinguet ortus, referet occasus diem,
pax ante fida nivibus et flammis erit 375
et Scylla Siculum iunget Ausonio latus,
priusque multo vicibus alternis fugax
Euripus unda stabit Euboica piger.
patrem abstulisti, regna, germanos, larem
patrium — quid ultra est? una res superest mihi 380
fratre ac parente carior, regno ac lare:
odium tui, quod esse cum populo mihi
commune doleo: pars quota ex illo mea est?
dominare tumidus, spiritus altos gere:
sequitur superbos ultor a tergo deus. 385
Thebana novi regna: quid matres loquar
passas et ausas scelera? quid geminum nefas
mixtumque nomen coniugis nati patris?
quid bina fratrum castra? quid totidem rogos?
riget superba Tantalis luctu parens 390
maestusque Phrygio manat in Sipylo lapis.
quin ipse torvum subrigens crista caput
Illyrica Cadmus regna permensus fuga
longas reliquit corporis tracti notas.
haec te manent exempla: dominare ut libet, 395
dum solita regni fata te nostri vocent
LYC. Agedum efferatas rabida voces amove
et disce regum imperia ab Alcide pati
ego rapta quamvis sceptra victrici geram
dextra regamque cuncta sine legum metu 400
quas arma vincunt, pauca pro causa loquar
nostra, cruento cecidit in bello pater?
cecidere fratres? arma non servant modum;
nec temperari facile nec reprimi potest
stricti ensis ira, bella delectat cruor. 405
sed ille regno pro suo, nos improba
cupidine acti? quaeritur belli exitus,
non causa, sed nunc pereat omnis memoria:
cum victor arma posuit, et victum decet
deponere odia. non ut inflexo genu 410
regnantem adores petimus: hoc ipsum placet
animo ruinas quod capis magno tuas;
es rege coniunx digna: sociemus toros.
MEG. Gelidus per artus vadit exanguis tremor.
quod facinus aures pepulit? haut equidem horrui, 415
cum pace rupta bellicus muros fragor
circumsonaret, pertuli intrepide omnia:
thalamos tremesco; capta nunc videor mihi.
gravent catenae corpus et longa fame
mors protrahatur lenta: non vincet fidem 420
vis ulla nostram; moriar, Alcide, tua.
LYC. Animosne mersus inferis coniunx facit?
MEG. Inferna tetigit, posset ut supera assequi.
LYC. Telluris illum pondus immensae premit.
MEG. Nullo premetur onere, qui caelum tulit. 425
LYC. Cogere.
MEG. Cogi qui potest nescit mori.
Lyc. Effare potius, quod novis thalamis parem
Regale munus.
MEG. Aut tuam mortem aut meam.
LYC. Moriere demens,
MEG. Coniugi occurram meo.
LYC. Sceptrone nostro famulus est potior tibi? 430
MEG. Quot iste famulus tradidit reges neci.
LYC. Cur ergo regi servit et patitur iugum?
MEG. Imperia dura tolle: quid virtus erit?
LYC. Obici feris monstrisque virtutem putas?
MEG. Virtutis est domare quae cuncti pavent. 435
LYC. Tenebrae loquentem magna Tartareae premunt.
MEG. Non est ad astra mollis e terris via.
LYC. Quo patre genitus caelitum sperat domos? i
AMPH. Miseranda coniunx Herculis magni, sile:
partes meae sunt reddere Alcidae patrem 440
genusque verum, post tot ingentis viri
memoranda facta postque pacatum manu
quodcumque Titan ortus et labens videt,
post monstra tot perdomita, post Phlegram impio
sparsam cruore postque defensos deos 445
nondum liquet de patre? mentimur Iovem:
Iunonis odio crede.
LYC. Quid violas Iovem?
mortale caelo non potest iungi genus.
AMPH. Communis ista pluribus causa est deis.
LYC. Famuline fuerant ante quam fierent dei? 450
AMPH. Pastor Pheraeos Delius pavit greges.
LYC. Sed non per omnes exul erravit plagas.
AMPH. Quem profuga terra mater errante edidit?
LYC. Num monstra saeva Phoebus aut timuit feras?
AMPH. Primus sagittas imbuit Phoebi draco. 455
LYC. Quam gravia parvus tulerit ignoras mala?
AMPH. E matris utero fulmine eiectus puer
mox fulminanti proximus patri stetit.
quid? qui gubernat astra, qui nubes quatit,
non latuit infans rupis Idaeae specu? 460
sollicita tanti pretia natales habent
semperque magno constitit nasci deum.
LYC. Quemcumque miserum videris, hominem scias.
AMPH. Quemcumque fortem videris, miserum neges.
LYC. Fortem vocemus cuius ex umeris leo, 465
donum puellae factus, et clava excidit
fulsitque pictum veste Sidonia latus?
fortem vocemus cuius horrentes comae
maduere nardo, laude qui notas manus
ad non virilem tympani movit sonum, 470
mitra ferocem barbara frontem premens?
AMPH. Non erubescit Bacchus effusos tener
sparsisse crines nec manu molli levem
vibrare thyrsum, cum parum forti gradu
auro decorum syrma barbaricum trahit: 475
post multa virtus opera laxari solet.
LYC. Hoc Euryti fatetur eversi domus
pecorumque ritu virginum oppressi greges:
hoc nulla Iuno, nullus Eurystheus iubet:
ipsius haec sunt opera.
AMPH. Non nosti omnia: 480
ipsius opus est caestibus fractus suis
Eryx et Eryci iunctus Antaeus Libys,
et qui hospitali caede manantes foci
bibere iustum sanguinem Busiridis;
ipsius opus est vulneri et ferro iuvius 485
mortem coactus integer Cycnus pati
nec unus una Geryon victus manu.
eris inter istos — qui tamen nullo stupro
laesere thalamos,
LYC. Quod Iovi hoc regi licet:
Iovi dedisti coniugem, regi dabis; 490
et te magistro non novum hoc discet nurus,
etiam viro probante meliorem sequi.
sin copulari pertinax taedis negat,
vel ex coacta nobilem partum feram.
MEG. Vmbrae Creontis et penates Labdaci 495
et nuptiales impii Oedipodae faces,
nunc solita nostro fata coniugio date.
nunc, nunc, cruentae regis Aegypti nurus,
adeste multo sanguine infectae manus.
dest una numero Danais: explebo nefas. 500
LYC. Coniugia quoniam pervicax nostra abnuis
regemque terres, sceptra quid possint scies.
complectere aras: nullus eripiet deus
te mihi, nec orbe si remolito queat
ad supera victor numina Alcides vehi. 505
congerite silvas: templa supplicibus suis
iniecta fiagrent, coniugem et totum gregem
consumat unus igne subiecto rogus.
AMPH. Hoc munus a te genitor Alcidae peto,
rogare quod me deceat, ut primus cadam. 510
LYC. Qui morte cunctos luere supplicium iubet
nescit tyrannus esse: diversa inroga;
miserum veta perire, felicem iube.
ego, dum cremandis trabibus accrescit rogus,
sacro regentem maria votivo colam. 515
AMPH. Pro numinum vis summa, pro caelestium
rector parensque, cuius excussis tremunt
humana telis, impiam regis feri
compesce dextram! quid deos frustra precor?
ubicumque es, audi, nate. cur subito labant 520
agitata motu templa? cur mugit solum?
[infernus imo sonuit e fundo fragor]
audimur! est est sonitus Herculei gradus.