CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.18

latín

XVIII.
Ad Petrum Summontium.

Ducit dum choreas Neaera, linquunt
et prata et virides agros Napaeae;
pulsat dum citharam Neaera, currunt
ad plectrum Dryadesque Oreadesque;
5
cantat dum ad numeros Neaera, cultae ad
cantum Naiades ruunt frequentes;
miscent hinc thiasos. Neaera ducit,
et ducit simul et canit; canenti
assurgit nemus assonantque ripae,
10
et litus resono fragore plaudit;
plaudit caeruleis Avernus undis,
Gaurus de specula superbus alta
diffundit violas, rosas, cyperos
et myrti teneros thymique flores,
15
una et balnea consonant Neaeram.
Dic, o dic, age, Petre, quae voluptas,
quae mens tum tibi? Non beatus esse,
non diis persimilis tibi videris?
Quid, cum de Charitum manu capillum
20
ornata ambrosiae et comam liquore,
in te dulciculis tuens ocellis,
in te lacteolo sinu refusa,
instillat placidum tibi venenum
et vultu, et labiis, et ore hiulco,
25
an non invideant dii tibi ipsi?
Non quod dii dederint, dedit Neaera,
indicas etiam ut diis duellum.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.17Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.19 →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.18
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hendecasyllaborum-seu-baiarum-libri-duo-2-18--iovianus-pontanus-16e7fc
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.18», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hendecasyllaborum-seu-baiarum-libri-duo-2-18--iovianus-pontanus-16e7fc.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.