Nolo caseolos ducis tenacis;
Vani caseoli ducis, valete;
Ducis caseolos nihil moramur;
Ducis caseoli, valete, abite:5
Albini volo dona liberalis.
Albinus mihi carduos sicanos,
Albinus mihi salsulas olivas,
Albinus mihi mella succarumque,
Quin et fasciculos dedit rosarum;10
Promisit quoque cyprios odores,
Missurus quoque myrteos liquores.
Vani caseoli ducis, valete;
Nil iam caseolos ducis moramur:
Albini volo dona liberalis.15
Albinum faciles ament puellae,
Albino faveat Venusque Amorque.
Alfonsum tetricae doment puellae,
Alfonso noceat Venusque Amorque,
Sint et Drusula Drusulaeque ocelli20
Irati nimis atque saevientes;
Et cepas simul alliumque ructet,
Siquando ad thalamum vocabit illum,
Professus dare, qui mihi recusat,
Paucos caseolos, inane donum.