Prima dies tibi, Carna, datur. dea cardinis haec est:
numine clausa aperit, claudit aperta suo.
unde datas habeat vires, obscurior aevo
fama; sed e nostro carmine certus eris.
adiacet antiquus Tiberino lucus Alerni: 105
pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt.
inde sata est nymphe (Cranaen dixere priores)
nequiquam multis saepe petita procis.
rura sequi iaculisque feras agitare solebat,
nodosasque cava tendere valle plagas; 110
non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem
credebant, nec erat, Phoebe, pudenda tibi.
huic aliquis iuvenum dixisset amantia verba,
reddebat tales protinus illa sonos:
'haec loca lucis habent nimis, et cum luce pudoris: 115
si secreta magis ducis in antra, sequor.'
credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit,
et latet et nullo est invenienda modo.
viderat hanc Ianus, visaeque cupidine captus
ad duram verbis mollibus usus erat. 120
nympha iubet quaeri de more remotius antrum,
utque comes sequitur, destituitque ducem.
stulta! videt Ianus quae post sua terga gerantur:
nil agis, et latebras respicit ille tuas.
nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem 125
occupat amplexu, speque potitus ait
'ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto:
hoc pretium positae virginitatis habe.'
sic fatus spinam, qua tristes pellere posset
a foribus noxas (haec erat alba) dedit. 130
sunt avidae volucres, non quae Phineia mensis
guttura fraudabant, sed genus inde trahunt:
grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis;
canities pennis, unguibus hamus inest;
nocte volant puerosque petunt nutricis egentes, 135
et vitiant cunis corpora rapta suis;
carpere dicuntur lactentia viscera rostris,
et plenum poto sanguine guttur habent.
est illis strigibus nomen; sed nominis huius
causa quod horrenda stridere nocte solent. 140
sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt
neniaque in volucres Marsa figurat anus,
in thalamos venere Procae: Proca natus in illis
praeda recens avium quinque diebus erat,
pectoraque exsorbent avidis infantia linguis; 145
at puer infelix vagit opemque petit.
territa voce sui nutrix accurrit alumni,
et rigido sectas invenit ungue genas.
quid faceret? color oris erat qui frondibus olim
esse solet seris, quas nova laesit hiems. 150
pervenit ad Cranaen, et rem docet. illa 'timorem
pone: tuus sospes' dixit 'alumnus erit.'
venerat ad cunas; flebant materque paterque:
'sistite vos lacrimas, ipsa medebor' ait.
protinus arbutea postes ter in ordine tangit 155
fronde, ter arbutea limina fronde notat,
spargit aquis aditus (et aquae medicamen habebant)
extaque de porca cruda bimenstre tenet,
atque ita 'noctis aves, extis puerilibus' inquit
'parcite: pro parvo victima parva cadit. 160
cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras:
hanc animam vobis pro meliore damus.'
sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit,
quique adsint sacris respicere illa vetat:
virgaque Ianalis de spina subditur alba, 165
qua lumen thalamis parva fenestra dabat.
post illud nec aves cunas violasse feruntur,
et rediit puero qui fuit ante color.
Pinguia cur illis gustentur larda Kalendis
mixtaque cum calido sit faba farre rogas? 170
prisca dea est, aliturque cibis quibus ante solebat,
nec petit adscitas luxuriosa dapes.
piscis adhuc illi populo sine fraude natabat,
ostreaque in conchis tuta fuere suis;
nec Latium norat quam praebet Ionia dives 175
nec quae Pygmaeo sanguine gaudet avis;
et praeter pennas nihil in pavone placebat,
nec tellus captas miserat arte feras.
sus erat in pretio, caesa sue festa colebant;
terra fabas tantum duraque farra dabat. 180
quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis
ederit, huic laedi viscera posse negant.
Arce quoque in summa Iunoni templa Monetae
ex voto memorant facta, Camille, tuo.
ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam 185
a Capitolino reppulit arma Iove.
quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa
defensor solii, Iuppiter alte, tui!
vixit, ut occideret damnatus crimine regni:
hunc illi titulum longa senecta dabat. 190
Lux eadem Marti festa est, quem prospicit extra
adpositum Tectae porta Capena Viae.
te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur,
cum paene est Corsis obruta classis aquis.
haec hominum monimenta patent: si quaeritis astra, 195
tunc oritur magni praepes adunca Iovis.