Dicta Pales nobis: idem Vinalia dicam.
una tamen media est inter utramque dies.
numina, volgares, Veneris celebrate, puellae: 865
multa professarum quaestibus apta Venus.
poscite ture dato formam populique favorem,
poscite blanditias dignaque verba ioco;
cumque sua dominae date grata sisymbria myrto
tectaque composita iuncea vincla rosa. 870
templa frequentari Collinae proxima portae
nunc decet; a Siculo nomina colle tenent,
utque Syracusas Arethusidas abstulit armis
Claudius et bello te quoque cepit, Eryx,
carmine vivacis Venus est translata Sibyllae, 875
inque suae stirpis maluit urbe coli.
cur igitur Veneris festum Vinalia dicant
quaeritis, et quare sit Iovis ista dies?
Turnus an Aeneas Latiae gener esset Amatae
bellum erat: Etruscas Turnus adorat opes. 880
clarus erat sumptisque ferox Mezentius armis,
et vel equo magnus vel pede maior erat;
quem Rutuli Turnusque suis adsciscere temptat
partibus. haec contra dux ita Tuscus ait:
'stat mihi non parvo virtus mea: volnera testor 885
armaque, quae sparsi sanguine saepe meo.
qui petis auxilium, non grandia divide mecum
praemia, de lacubus proxima musta tuis.
nulla mora est operae: vestrum est dare, vincere nostrum.
quam velit Aeneas ista negata mihi!' 890
adnuerant Rutuli. Mezentius induit arma,
induit Aeneas adloquiturque Iovem:
'hostica Tyrrheno vota est vindemia regi:
Iuppiter, e Latio palmite musta feres.'
vota valent meliora: cadit Mezentius ingens 895
atque indignanti pectore plangit humum.
venerat Autumnus calcatis sordidus uvis:
redduntur merito debita vina Iovi.
dicta dies hinc est Vinalia; Iuppiter illa
vindicat, et festis gaudet inesse suis. 900