Rite deam colitis, Latiae matresque nurusque
et vos, quis vittae longaque vestis abest.
aurea marmoreo redimicula demite collo, 135
demite divitias: tota lavanda dea est.
aurea siccato redimicula reddite collo:
nunc alii flores, nunc nova danda rosa est.
vos quoque sub viridi myrto iubet ipsa lavari:
causaque cur iubeat, discite, certa subest. 140
litore siccabat rorantes nuda capillos:
viderunt satyri, turba proterva, deam.
sensit et opposita texit sua corpora myrto:
tuta fuit facto, vosque referre iubet.
discite nunc, quare Fortunae tura Virili 145
detis eo, gelida qui locus umet aqua.
accipit ille locus posito velamine cunctas
et vitium nudi corporis omne videt;
ut tegat hoc celetque viros, Fortuna Virilis
praestat et hoc parvo ture rogata facit. 150
nec pigeat tritum niveo cum lacte papaver
sumere et expressis mella liquata favis:
cum primum cupido Venus est deducta marito,
hoc bibit; ex illo tempore nupta fuit.
supplicibus verbis illam placate: sub illa 155
et forma et mores et bona fama manet.
Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est:
Cumaeam, veteres, consuluistis anum.
templa iubet fieri Veneri: quibus ordine factis
inde Venus verso nomina corde tenet. 160
semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, voltu
respice, totque tuas, diva, tuere nurus.
Dum loquor, elatae metuendus acumine caudae
Scorpios in virides praecipitatur aquas.