Proxima lux vacua est; at tertia dicta Quirino,
qui tenet hoc nomen (Romulus ante fuit),
sive quod hasta 'curis' priscis est dicta Sabinis
(bellicus a telo venit in astra deus);
sive suum regi nomen posuere Quirites,
seu quia Romanis iunxerat ille Cures. 480
nam pater armipotens postquam nova moenia vidit,
multaque Romulea bella peracta manu,
'Iuppiter', inquit 'habet Romana potentia vires:
sanguinis officio non eget illa mei.
redde patri natum: quamvis intercidit alter, 485
pro se proque Remo qui mihi restat erit.
"unus erit quem tu tolles in caerula caeli"
tu mihi dixisti: sint rata dicta Iovis.'
Iuppiter adnuerat: nutu tremefactus uterque
est polus, et caeli pondera novit Atlas. 490
est locus, antiqui Caprae dixere paludem:
forte tuis illic, Romule, iura dabas.
sol fugit, et removent subeuntia nubila caelum,
et gravis effusis decidit imber aquis.
hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether: 495
fit fuga, rex patriis astra petebat equis.
luctus erat, falsaeque patres in crimine caedis,
haesissetque animis forsitan illa fides;
sed Proculus Longa veniebat Iulius Alba,
lunaque fulgebat, nec facis usus erat, 500
cum subito motu saepes tremuere sinistrae:
rettulit ille gradus, horrueruntque comae.
pulcher et humano maior trabeaque decorus
Romulus in media visus adesse via
et dixisse simul 'prohibe lugere Quirites, 505
nec violent lacrimis numina nostra suis:
tura ferant placentque novum pia turba Quirinum,
et patrias artes militiamque colant.'
iussit et in tenues oculis evanuit auras;
convocat hic populos iussaque verba refert. 510
templa deo fiunt: collis quoque dictus ab illo est,
et referunt certi sacra paterna dies.
Lux quoque cur eadem Stultorum festa vocetur
accipe: parva quidem causa, sed apta, subest.
non habuit doctos tellus antiqua colonos: 515
lassabant agiles aspera bella viros.
plus erat in gladio quam curvo laudis aratro:
neglectus domino pauca ferebat ager.
farra tamen veteres iaciebant, farra metebant,
primitias Cereri farra resecta dabant: 520
usibus admoniti flammis torrenda dederunt,
multaque peccato damna tulere suo;
nam modo verrebant nigras pro farre favillas,
nunc ipsas ignes corripuere casas.
facta dea est Fornax: laeti Fornace coloni 525
orant ut fruges temperet illa suas.
curio legitimis nunc Fornacalia verbis
maximus indicit nec stata sacra facit:
inque foro, multa circum pendente tabella,
signatur certa curia quaeque nota, 530
stultaque pars populi quae sit sua curia nescit,
sed facit extrema sacra relata die.