Idibus agrestis fumant altaria Fauni
hic ubi discretas insula rumpit aquas.
haec fuit illa dies in qua Veientibus armis 195
ter centum Fabii ter cecidere duo.
una domus vires et onus susceperat urbis:
sumunt gentiles arma professa manus.
egreditur castris miles generosus ab isdem,
e quis dux fieri quilibet aptus erat. 200
Carmentis portae dextro est via proxima iano:
ire per hanc noli, quisquis es; omen habet.
illa fama refert Fabios exisse trecentos:
porta vacat culpa, sed tamen omen habet.
ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem 205
(turbidus hibernis ille fluebat aquis),
castra loco ponunt: destrictis ensibus ipsi
Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt;
non aliter quam cum Libyca de gente leones
invadunt sparsos lata per arva greges. 210
diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo
accipiunt: Tusco sanguine terra rubet.
sic iterum, sic saepe cadunt; ubi vincere aperte
non datur, insidias armaque tecta parant.
campus erat, campi claudebant ultima colles 215
silvaque montanas occulere apta feras.
in medio paucos armentaque rara relinquunt,
cetera virgultis abdita turba latet.
ecce velut torrens undis pluvialibus auctus
aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit, 220
per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat,
riparum clausas margine finit aquas,
sic Fabii vallem latis discursibus implent,
quodque vident sternunt, nec metus alter inest.
quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti: 225
simplex nobilitas, perfida tela cave.
fraude perit virtus: in apertos undique campos
prosiliunt hostes et latus omne tenent.
quid faciant pauci contra tot milia fortes?
quidve, quod in misero tempore restet, adest? 230
sicut aper longe silvis latratibus actus
fulmineo celeres dissipat ore canes,
mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti,
volneraque alterna dantque feruntque manu.
una dies Fabios ad bellum miserat omnes, 235
ad bellum missos perdidit una dies.
ut tamen Herculeae superessent semina gentis,
credibile est ipsos consuluisse deos:
nam puer impubes et adhuc non utilis armis
unus de Fabia gente relictus erat; 240
scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci,
cui res cunctando restituenda foret.