Proxima prospiciet Tithono nupta relicto
Arcadiae sacrum pontificale deae.
te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit,
hic ubi Virginea Campus obitur aqua.
unde petam causas horum moremque sacrorum? 465
deriget in medio quis mea vela freto?
ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum,
propositoque fave, ne tuus erret honor.
orta prior luna, de se si creditur ipsi,
a magno tellus Arcade nomen habet. 470
hinc fuit Euander, qui, quamquam clarus utroque,
nobilior sacrae sanguine matris erat;
quae, simul aetherios animo conceperat ignes,
ore dabat vero carmina plena dei.
dixerat haec nato motus instare sibique, 475
multaque praeterea tempore nacta fidem.
nam iuvenis nimium vera cum matre fugatus
deserit Arcadiam Parrhasiumque larem.
cui genetrix flenti 'fortuna viriliter' inquit
'(siste, precor, lacrimas) ista ferenda tibi est. 480
sic erat in fatis, nec te tua culpa fugavit,
sed deus: offenso pulsus es urbe deo.
non meriti poenam pateris, sed numinis iram:
est aliquid magnis crimen abesse malis.
conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra 485
pectora pro facto spemque metumque suo.
nec tamen ut primus maere mala talia passus:
obruit ingentes ista procella viros.
passus idem est Tyriis qui quondam pulsus ab oris
Cadmus in Aonia constitit exul humo; 490
passus idem Tydeus et idem Pagasaeus Iason,
et quos praeterea longa referre mora est.
omne solum forti patria est, ut piscibus aequor,
ut volucri vacuo quicquid in orbe patet.
nec fera tempestas toto tamen horret in anno: 495
et tibi, crede mihi, tempora veris erunt.'
vocibus Euander firmata mente parentis
nave secat fluctus Hesperiamque tenet.
iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem
egerat et Tuscis obvius ibat aquis: 500
fluminis illa latus, cui sunt vada iuncta Tarenti,
aspicit et sparsas per loca sola casas;
utque erat, immissis puppem stetit ante capillis,
continuitque manum torva regentis iter,
et procul in dextram tendens sua bracchia ripam 505
pinea non sano ter pede texta ferit,
neve daret saltum properans insistere terrae
vix est Euandri vixque retenta manu;
'di' que 'petitorum' dixit 'salvete locorum,
tuque, novos caelo terra datura deos, 510
fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus,
et nemorum silvae Naiadumque chori,
este bonis avibus visi natoque mihique,
ripaque felici tacta sit ista pede.
fallor, an hi fient ingentia moenia colles, 515
iuraque ab hac terra cetera terra petet?
montibus his olim totus promittitur orbis.
quis tantum fati credat habere locum?
et iam Dardaniae tangent haec litora pinus:
hic quoque causa novi femina Martis erit. 520
care nepos Palla, funesta quid induis arma?
indue: non humili vindice caesus eris.
victa tamen vinces eversaque, Troia, resurges:
obruit hostiles ista ruina domos.
urite victrices Neptunia Pergama flammae: 525
num minus hic toto est altior orbe cinis?
iam pius Aeneas sacra et, sacra altera, patrem
adferet: Iliacos accipe, Vesta, deos.
tempus erit cum vos orbemque tuebitur idem,
et fient ipso sacra colente deo, 530
et penes Augustos patriae tutela manebit:
hanc fas imperii frena tenere domum.
inde nepos natusque dei, licet ipse recuset,
pondera caelesti mente paterna feret,
utque ego perpetuis olim sacrabor in aris, 535
sic Augusta novum Iulia numen erit.'
talibus ut dictis nostros descendit in annos,
substitit in medio praescia lingua sono.
puppibus egressus Latia stetit exul in herba:
felix, exilium cui locus ille fuit! 540
nec mora longa fuit: stabant nova tecta, nec alter
montibus Ausoniis Arcade maior erat.
ecce boves illuc Erytheidas adplicat heros
emensus longi claviger orbis iter,
dumque huic hospitium domus est Tegeaea, vagantur 545
incustoditae lata per arva boves.
mane erat: excussus somno Tirynthius actor
de numero tauros sentit abesse duos.
nulla videt quaerens taciti vestigia furti:
traxerat aversos Cacus in antra ferox, 550
Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae,
non leve finitimis hospitibusque malum.
dira viro facies, vires pro corpore, corpus
grande (pater monstri Mulciber huius erat),
proque domo longis spelunca recessibus ingens, 555
abdita, vix ipsis invenienda feris;
ora super postes adfixaque bracchia pendent,
squalidaque humanis ossibus albet humus.
servata male parte boum Iove natus abibat:
mugitum rauco furta dedere sono. 560
'accipio revocamen' ait, vocemque secutus
impia per silvas ultor ad antra venit.
ille aditum fracti praestruxerat obice montis;
vix iuga movissent quinque bis illud opus.
nititur hic umeris (caelum quoque sederat illis), 565
et vastum motu conlabefactat onus.
quod simul eversum est, fragor aethera terruit ipsum,
ictaque subsedit pondere molis humus.
prima movet Cacus conlata proelia dextra
remque ferox saxis stipitibusque gerit. 570
quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes
confugit, et flammas ore sonante vomit;
quas quotiens proflat, spirare Typhoea credas
et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci.
occupat Alcides, adductaque clava trinodis 575
ter quater adverso sedit in ore viri.
ille cadit mixtosque vomit cum sanguine fumos
et lato moriens pectore plangit humum.
immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum
victor et Euandrum ruricolasque vocat, 580
constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram,
hic ubi pars Urbis de bove nomen habet.
nec tacet Euandri mater prope tempus adesse
Hercule quo tellus sit satis usa suo.
at felix vates, ut dis gratissima vixit, 585