Parvus in egregio prodit se corpore naevus,
In nive vel minima est conspicienda nota.
Venerat esurie compulsus ad horrea pavo,
Atque ibi dum socias pascitur inter aves,
Invida continuo iaculatur lumina circum 5
Hospitis ad pompam tota caterva novi.
Viles ille animos inhonestiaque iurgia temnit,
Dum recolunt proprium conscia corda decus.
Quin digno splendore patet, caudamque superbam
Solis in adversum dat rutilare iubar, 10
Quae veluti, stellante polo, laquearia coeli
Mille micat radiis, lumina mille iacit.
Perstringit visus plumarum splendidus ordo,
Et variis acies lucibus icta dolet.
Iam celeres linguae dat cuique calumnia flammas, 15
Certatimque animos bilis acerba movet.
“En!” melica exclamat, “qua maiestate superbum
Grandibus hoc animal passibus urget iter?
Quis bilem retinere queat? Me iudice, nunquam
Altera tam fastu turgida vixit avis. 20
Sin meritis sit honos, virtusque interna patescat,
Pulchrior est melicis candidiorque cutis.”
Linguam lingua ciet. Quin mox strepit improbus anser,
Ille etiam risu sibila colla quatit:
“O! Quam turpia crura. Et quos, proh Iupiter, ungues! 25
(Nolo equidem in culpas durior esse leves).
At qualem, quam raucam expromit guttere vocem!
Vel bubo horribilem contremit ipse sonum.”
“Vera quidem,”pavo exclamat, “mihi crimina formae
Haec datis. Ut vox est, sint quoque crura ioco. 30
At, critici, frustra me caecum carpitis agmen.
An nulli radians cauda notata nitet?
Si pedibus melica ista meis foret usa, vel anser
Iste suum nostro poplite ferret onus,
Si vestrae strepitum voces peiore sonarent, 35
Haec vitia in vobis nulla reperta forent.
Invida sed labem mens lustrat acutius omnem,
Dum caeca est meritis, negligiturque decor.”
Sic ubi formi habitu placens, ut saepe notavi,
Foemineos intrat nympha vnusta choros, 40
Singula continuo movet ora informia livor,
Et strepit infami garrulitate locus.