CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaChristophorus Anstey

Christophorus Anstey · Romanticismo

Fabulae selectae — Fabula L Lepus et amicorum copia

latín

Uni iunge animum et fidas ibi comprime flammas
Aut, ut amans, vanum nomen amicus erit.
Infans quem multi poterunt agnoscere patres
Haud unquam patris novit amore frui.
Sic in amicitia: multis qui fidit, amici 5
Officium raro qi bene praeset habet.
Quod potuit, studio lepus obsequiosus in omni
Omnibus, ut vates, lector amice, tuus.
Notus erat cunctis quaecunque animalia sylvas
Lustrant aut campi pabula dente legunt. 10
Cura placere fuit nec quinquam offendere, et omnis
Bestia sinceram vovit amica fidem.
Ille, ubi prima novos Aurora effuderat imbres,
Dum, prata ut libet roscida, carpit iter,
Audit venantum ceu dira tonitrua voces, 15
Et fremitus equitum quadrupedumque fugit.
Fertque refertque gradum, suspirat, et admovet aurem,
Et trepidat lethi iam propiore sono.
Nunc cursus, si forte canes eludat, eosdem
Duplicat, et gyros itque reditque pares, 20
Donec anhela metu confectus corpora, languet
Debilis in media semianimisque via.
Spes quam grata subit, quae raptant gaudia pectus
Cum faciem noti iam prope cernit equi!
“Fas sit,” ait, “vel, amice, tuum conscendere dorsum, 25
Sitque salus fidei debita nostra tuae.
Cernis ut haec infida fugam vestigia produnt,
Sarcina amicitiae est quaeque ferenda levis.”
“Me piget,” inquit equus, “te cernere dura ferentem,
Te, sine fraude caput, te, mihi care lepus. 30
At tibi sume animos, certam proe cerne salutem.
Omnis amicorum copia pone subest.”
Mox taurum implorat querebunda voce superbum,
Et sic armenti rex venerandus ait:
“Quandoquidem quaecunque habitant animalia terras, 35
Norint quam fida te pietate colo,
Libertate utar, qua tractat amicus amicum,
Sintque sine invidia quae sine fraude loquor.
Me gravis hinc amor urget, ad istum farris acervum
Me vult, deliciae, pulchra iuvenca, meae. 40
Et scis, foemineas cum res agitemus oportet,
Fas est caetera dent, qualiacunque, locum.
Asperior videar, cum linquere cogor amicum.
At viden’! A tergo non procul hircus abest.”
Hircus ut impulsas rapido notat impete venas, 45
Torpentesque oculos cernit, inersque caput,
“Hirsutum hoc noceat tergum tibni forsitan,” inquit,
Te tepidum foveat vellus, et astat ovis.
Imbellam se dicit ovis, queriturque gravatam
Iam nomis et lanae pondera ferre latus. 50
Lenta etiam incusat crura agnoscitque timores.
Namque ovis, ut lepus est, sit quoque praeda canum.
Tandem infelici mortem ut defendat amico
Cursanti vitulo fervida vota facit.
At vitulus, “teneris cum sim sine viribus annis, 55
Hoc mihi suscipiam tam grave pondus?” ait.
“Te modo praeteriit maiusque et fortius agmen,
Vis quam magna illis, quam mihi parva datur!
Quisque, nec immerito, mihi succenseret amicus,
Hinc te si proprio tllere Marte velim, 60
Da veniam. Te totus amo, sed acerba suorum
Funera cuique dabunt debita fata pati.
Heu, quam flendus eris! Longum aeternumque valeto,
Care lepus. Videas huc properare canes.”

Sigue explorando

Por su autor
Christophorus Anstey · 17 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Fabulae selectae — Fabula II Mater, nutrix et lamiaFabulae selectae — Fabula VIII Puella et vespa →

Expediente

Autor
Christophorus Anstey
Título
Fabulae selectae — Fabula L Lepus et amicorum copia
Lengua
latín
Época
Romanticismo
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-fabulae-selectae-fabula-l-lepus-et-amicorum-copi--christophorus-anstey-a6e723
Cita recomendada
Christophorus Anstey, «Fabulae selectae — Fabula L Lepus et amicorum copia», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-fabulae-selectae-fabula-l-lepus-et-amicorum-copi--christophorus-anstey-a6e723.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.