Regia progenies, morale hoc accipe carmen,
Fabellisque homines intueare meis.
Mature ingenuo virtutes insere cordi,
Et vitii perstet mens inimica dolis.
Princeps, egregio ceu praedita nympha decore, 5
Heu! tenero veri nescit ab ungue sonum.
Disce, docendus adhuc, laudem contemnere, nescis
Quot mala adulantis perfida lingua fovet.
Suavis amicitiam monstrat censura fidelem,
Rara quidem soliis invenienda comes. 10
Namque ibi qui verum nemo profitetur amicum,
Raro haec libertas officiosa placet.
Principibus ceu scripta viris qui dedicat auctor,
Quas tibi det laudes aulicus omnia habet.
Ast ego adulantis sequar exemplaria turbae? 15
Seria mene decet vertere dicta ioco?
Sermones blandos, quibus utitur aula potentum,
Spernit Apollineis Musa referre modis.
At merita, o princeps, ergo tua vera solebo,
Quidve putat de te terra Britanna loquar? 20
Illa tibi in tenero virtutum pectore cernit
Semina, magnorum nomine digna patrum.
Te mitem facilemque novo iam mentis in ortu,
Indole te ingenua munificumque videt.
Te cupidum afflictis succurrere, te generosum 25
Sentit, et humanis indoluisse malis.
Macte animis. En laeta boni te ad culmina virtus
Voce vocat! Patriae perfice vota tuae.
His etenim auguriis, cum firma adoleverit aetas,
Cernere sit qualis fama virilis erit. 30
Verae laudis amor flammis te accendet honestis,
Et magnum agnoscent facta futura patrem.
Ignavi feritas animi est. Praestare iacenti
Auxilium et miseris parcere fortis amat.
Saeva viatori deserto in tramite tigris 35
Insolit ut spolii lustrat avara nemus.
Praedae incumbentem cernit, rabidumque tyrannum
Desuper erumpens corripit ungue leo.
Commisto resonat fremitu nemus, undique rivis
Tingit purpureis ora pedesque cruor, 40
Donec fauce cadens et vi graviore leonis
Horridus in maculis sternitur hostis humi.
Hirsuto supplex dat verba precantia regi,
Et vitam implorat poplite pronus homo.
Dat vitam, fortisque ultro sic incipit heros, 45
Dum sua captivum ducit ad antra comes:
“An dubitare meas audebit strenua vires
Bellua, vel mecum conferet ulla suas?
Pugnae testis eras, virtutem animumque necesse est
Et ius et vires confiteare meas. 50
Hic procul a patriis iamdudum sedibus exul
Turpi enecta fame bruta caterva fugit.
Has inter sylvas solus mea sceptra capesso,
Me dominum agnoscunt haec loca vasta suum.
Me gentes tremuere ferae, gravis ursus et acres 55
Regia tinxerunt antra cruore lupi.
Quae dextra laevaque exanguia corpora cernis,
Ista queis albens ossa repletur humus,
Haec antiqua tropaea, et facta priora fatentur
Faucibus his domitae quot cecidere ferae.” 60
“Vera refers,”respondet homo. “Genus omne ferinum
Vis tua (testis eram) sola domare potest.
At sibi tam falso splendentem lumine faman
Captabit fortis rex, similisque tui? “
Vicinos spoliant fures. Tibi laus sit amari, 65
Iustitia vires tu moderare tuas.
Qui caesas iactant acies vastataque regna
Prava agit heroas laus et iniquus honor.
Imperium acquirit sibi caede et sanguine praedo,
Rex sapiens miti corde et amore regit. 70
Haec tua, quam nuper sensi, clementia monstrat
Quam solio virtus sit tua digna frui.
Regum sola venit superis commissa potestas,
Ut superis similes sint miserosque levent.”
“Res manifesta patet, lusit laus prava iuventam, 75
Rex ait,”et falsi luce fefellit honor.
Agmen adulantum, genus heu servile ferarum,
Imperii mores instituere mei.
Me recta ratione mones. Sed dic mihi, regum
Tune aulas nusquam, dulcis amice, colis? 80
Scilicet humanos omnis mea turba fatetur
Heroas sceptrum moe tenere meo.”