CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

Eridanus — XXXI. Ad Marcum Antonium Sabellicum scriptorem historiarum.

latín

Dum Venetum historias, dum bella, Sabellice, narras,
Et scriptis ornas tempora nostra tuis,
Dum memoras tot gesta virum terraque marique,
Assonat et plausu terra salumque tibi,
5Interea nos fata gravant, fors improba vexat,
Decidit eque suo nostra senecta gradu.
Non iacet ipsa tamen, casu nec territa tanto
Mens mea, nec variis corruit icta malis;
Nec fortes fortuna premit, quin erigit, et me
10 Tollit humo, quotiens saevior ipsa furit.
Orbavit nato carisque nepotibus, at non
Orbavit mentis robore, non animi;
Orbavit genero, non mente, aut corde. Probatur
Igne aurum; vitium decoquit ipse focus.
15Amisi geminos terrarum lumina reges,
In quibus heu patrium ius mihi pene fuit,
Amisi sociamque domus dominamque cubilis,
Partem animae (maior pars erat illa mei);
Non me discussit belli tremor, Alpibus acta
20 Tempestas, non me gallicus ille furor,
Vnde meis partus studiis honor et decus, heu heu,
Eripitur primus et sine labe locus.
Non tamen infractive animi deiectave virtus
Concidit, aut cessit qui fuit ante vigor,
25Stant et opes animi validae; ridemus iniquas
Fortunae insidias instabilisque vices.
Vtendum ingenio, nitendum pectore, mente
Praestandum, ne fors saeva nocere queat.
Quin et, si noceat, pulsanda iniuria; nullus
30 Sponte ruat; miser est qui ruit ipse volens.
Quin etiam duros casus inopemque senectam
Solamur cantu Pieridumque modis,
Et nunc Sebethi gelidos spectamus ad amnes
Hinc illinc socias ludere Naiadas,
35Et nunc Lucrini madidas de fonte puellas
Ad speculum flavas arte ligare comas;
Nunc nos ad virides vocat Antiniana recessus,
Et vocat ad primas blanda puella rosas,
Nunc offert sese choreis spectata Patulcis,
40 Laeta suis hortis, laeta Patulcis agris.
Nil agro huberius, nil est felicius hortis;
Vtraque me immemorem res facit esse mali;
Rura mihi sunt ver, sunt horti florida veris
Tempora, deliciis et mihi vernat ager.
45Haec inter varias vario de flore corollas
Nectit amatori Stella benigna suo,
Olim ignis, nunc vel senii mihi dulce levamen,
Et fax in tenebris Stella corusca mihi.
Quin veteris memores sortis de pectore curas
50 Eiicit ipse recens et redivivus amor;
Quique senex, quique et fatis iactatus, amare
Ipse potest, fatum vincere et ipse potest.
Hic ego sum gravis ipse annis, gravis ipse senecta,
Fortunaeque minis exagitatus amo,
55Et modo Pausilipi scopulos, modo culta Vesevi
Impleo non solitis litora carminibus.
Hinc referunt valles, hinc prata virentia reddunt:
"Stella, senis lacrimis, Stella, vocata veni.
Me miserum, Eridani retinent te frondea rura,
60 Argentae retinent moenia grata tibi;
Sed nec te retinent, et amor senis urget amantem,
Inque meos properas, lucida nympha, sinus.
O ades exspectata, senem complectere, meque
Blanda fove, et socio fessa quiesce toro,
65Qualis ad illecebras cani regressa mariti
Aurora optatos laeta petit thalamos."
His casus solorque meos fragilemque senectam;
Delia nulla mihi, nulla Corinna seni est.
Ficta iuvant; quae nostra tamen patientia fatum
70 Aut fugit, aut mollit, si superare nequit.
Tu vero decus historiae, cultissime Marce,
Dum sequeris, quae te gloria rara manet,
Neu nugas contemne meas, neu despice lusus,
Qui mea fortunae vulnera cruda levant;
75Nanque et opem morbis contraria saepe tulerunt,
Et saepe insolita venit ab arte salus.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Eridanus — XXXI. Ad Ioannem pardum.Eridanus — XXXII. Ad Syrianam. →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
Eridanus — XXXI. Ad Marcum Antonium Sabellicum scriptorem historiarum.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-eridanus-xxxi-ad-marcum-antonium-sabellicum-scri--iovianus-pontanus-a36e92
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «Eridanus — XXXI. Ad Marcum Antonium Sabellicum scriptorem historiarum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-eridanus-xxxi-ad-marcum-antonium-sabellicum-scri--iovianus-pontanus-a36e92.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.