CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

Eridanus — XLI. Ad Fortem Teramanum consolatoria.

latín

Sic quereris, Teramane, dolor sic pectora vexat,
audiat ut questus Daunias ora tuos;
sic miser erepto sensim tabescis amico,
nulla sit ut lacrimis meta futura tuis.
5Pirithoum Theseus, Patroclum flevit Achilles,
sed finem lacrimis fecit uterque suis;
et mortem Euander nato licet optet adempto,
insiliit maestos non tamen ipse rogos;
nec minus in patriam nato moriente superstes
10 et caram voluit Nestor adire Pylon;
Daunus et exstincto crudeli funere Turno
solatur nati fata cruenta pater.
Nil adeo durum est, quod non sua molliat aetas,
et quem mens nequiit, tempora certa levant.
15Acide quod haud lacrimis dignus, sed laudibus ille est,
pro patria voluit quisquis obire sua;
illum venturis retinentem nomina saeclis
tollet ab obscura fama perennis humo.
Hac duce Tarpeiam Decius se vovit ob arcem,
20 Coclitis et virtus hac duce nota fuit ;
hinc duo Scipiadae repetito et vulnere fortis
Porcius, hinc animae, prodige Paule, tuae.
Mars pater et defensa Iovis Capitolia magni
et servata suis Vesta verenda focis
25illis Elysias sedes tribuere piorum
certa loca; hic patriae est iura tuentis honor.
Hic honor, haec loca certa tuo concessa Camillo,
pro patria Elysium cui datur omne nemus;
hic inter Marsosque suos priscumque Sabellum
30 Romanosque patres Argolicosque duces
ostentans decus eximium, sua vulnera, plausu
excipitur; plausum reddit et omnis ager,
laeta canunt heroes et alta silentia rumpunt,
fama coronatis celsa vagatur equis.
35Quare, age, nec gratas iuveni depone querelas,
et lacrimis parcas hunc onerare tuis.
Ille deo fruitur fatis melioribus usus,
felix, quem patria fas sit in urbe coli;
quemque coles, Teramane, memor patriaeque tuique,
40 heroem et culta concine culte lyra.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Eridanus — XL. Ad Carbonem.Eridanus — XV. Ad Petrum Summontium. →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
Eridanus — XLI. Ad Fortem Teramanum consolatoria.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-eridanus-xli-ad-fortem-teramanum-consolatoria--iovianus-pontanus-7caa95
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «Eridanus — XLI. Ad Fortem Teramanum consolatoria.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-eridanus-xli-ad-fortem-teramanum-consolatoria--iovianus-pontanus-7caa95.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.