CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaQuintus Horatius Flaccus

Quintus Horatius Flaccus · Medieval

Epodi — Epodos XI

latín

Petti, nihil me sicut antea iuvat1
scribere versiculos amore percussum gravi,
amore, qui me praeter omnis expetit
mollibus in pueris aut in puellis urere.
hic tertius December, ex quo destiti5
Inachia furere, silvis honorem decutit.
heu me, per Vrbem (nam pudet tanti mali)
fabula quanta fui, conviviorum et paenitet,
in quis amantem languor et silentium
arguit et latere petitus imo spiritus.10
'contrane lucrum nil valere candidum
pauperis ingenium' querebar adplorans tibi,
simul calentis inverecundus deus
fervidiore mero arcana promorat loco.
'quodsi meis inaestuet praecordiis15
libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat
fomenta volnus nil malum levantia,
desinet inparibus certare submotus pudor.'
ubi haec severus te palam laudaveram,
iussus abire domum ferebar incerto pede20
ad non amicos heu mihi postis et heu
limina dura, quibus lumbos et infregi latus.
nunc gloriantis quamlibet mulierculam
vincere mollitia amor Lycisci me tenet;
unde expedire non amicorum queant25
libera consilia nec contumeliae graves,
sed alius ardor aut puellae candidae
aut teretis pueri longam renodantis comam.

Sigue explorando

Por su autor
Quintus Horatius Flaccus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epodi — Epodos XEpodi — Epodos XII →

Expediente

Autor
Quintus Horatius Flaccus
Título
Epodi — Epodos XI
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epodi-epodos-xi--quintus-horatius-flaccus-673dec
Cita recomendada
Quintus Horatius Flaccus, «Epodi — Epodos XI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epodi-epodos-xi--quintus-horatius-flaccus-673dec.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.