CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAntonius Praetorius

Antonius Praetorius · Barroco

Epithalamia: Clarissimo iuris utriusque Doctori Domino Iano Grutero Sponso

latín

PerLVCet noVa LVX, MaII ter qVarta reCVrrIt.
Casta tIbI CLara sponsa, GrVtere, VenIt.
Nonne recurva venit vasti per cornua Rheni?
Hoc quid? nonne Nicer clarior esse solet?
Praestantes intra certum versare puellas;
Nec tamen ex illis omnibus una placet?
Non hoc caeca Venus, non hoc Fortuna volucris,
Non homo, non astrum, non agit invidia.
Ast ita providit, patulum qui condidit orbem:
Qui mentes hominum, qui regit astra, Deus.
Condidit ipse virum dulcique sopori sepulti
Illius e costa condita virgo fuit.
Conditor hanc illi firma compagine jungit:
Una, inquit, posthac sint caro, qui duo erant.
Ille, Rebecca, tuum longe te duxit ad Isac:
Fecit, ut et Samson vellet habere suam.
Et tibi post alios septem dat, Sara, Tobiam
Praeparat, et junctos mandat inire thoros.
Cuncta Dei arcano fiunt sponsalia nutu:
Corda ignota pio jungit amore Deus.
Ut, quos conjungit, nequeat disjungere nemo:
Sic, quos disjungit, jungere nemo potest.
Ergo, Grutere, piis sponsam complectere votis,
Quam tibi divino cedere jure vides.
Principium felix, medium felicius, inde
Optatus finis sit tibi Conjugii.

Antonius Praetorius,
Ecclesiastes Lautenbaci.

Sigue explorando

Dónde vive
La Biblioteca

Expediente

Autor
Antonius Praetorius
Título
Epithalamia: Clarissimo iuris utriusque Doctori Domino Iano Grutero Sponso
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epithalamia-clarissimo-iuris-utriusque-doctori-d--antonius-praetorius-e55071
Cita recomendada
Antonius Praetorius, «Epithalamia: Clarissimo iuris utriusque Doctori Domino Iano Grutero Sponso», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epithalamia-clarissimo-iuris-utriusque-doctori-d--antonius-praetorius-e55071.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.