CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaProsper Tiro Aquitanus

Prosper Tiro Aquitanus · Medieval

Epitaphium Nestorianae et Pelagianae haeresium

latín

197 Nestoriana lues successi Pelagianae,
Quae tamen est utero praegenerata meo.
Infelix miserae genitrix et filia natae,
Prodivi ex ipso germine quod peperi.
Nam fundare arcem meritis prior orsa superbis,
De capite ad corpus ducere opus volui.
Sed mea dum proles in summa armatur ab imis,
Congrua bellandi tempora non habui.
199 Et consanguineae post tristia vulnera fraudis,
Aspera conserui praelia fine pari.
Me tamen una dedit victam sententia letho:
Illa volens iterum surgere bis cecidit.
Mecum oritur, mecum moritur, mecumque sepulcrum
Intrat, et inferni carceris ima subit.
Quo nos praecipites insana superbia mersit,
Exutas donis, et tumidas meritis?
Nam Christum pietate operum et mercede volentes
Esse Deum, in capitis foedere non stetimus;
Sperantesque animi de libertate coronam,
Perdidimus quam dat gratia justitiam.
Quique igitur geminae miseraris busta ruinae,
Ne nostro exitio consociare cave.
Nam si quae Domini data munera sero fatemur,
Haec homini credis debita, noster eris

Sigue explorando

Por su autor
Prosper Tiro Aquitanus · 9 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigramma in obtrectatorem Augustini — In eumdem, aut alium quempiam obtrectatorem.Poema coniugis ad uxorem →

Expediente

Autor
Prosper Tiro Aquitanus
Título
Epitaphium Nestorianae et Pelagianae haeresium
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epitaphium-nestorianae-et-pelagianae-haeresium--prosper-tiro-aquitanus-447337
Cita recomendada
Prosper Tiro Aquitanus, «Epitaphium Nestorianae et Pelagianae haeresium», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epitaphium-nestorianae-et-pelagianae-haeresium--prosper-tiro-aquitanus-447337.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.