Lector honeste, meam si vis cognoscere vitam
Tempore mortali, discere sic poteris.
Urbe quidem hac genitus sum, ac sacro fonte renatus,
In Fulda post haec dogma sacrum didici.
Quo monachus factus seniorum jussa sequebar,
Norma mihi vitae regula sancta fuit.
Sed licet incaute hanc nec fixe semper haberem,
Cella tamen mihimet mansio grata fuit.
Ast ubi jam plures transissent temporis anni,
Convenere viri vertere fata loci:
Me abstraxere domo invalidum regique tulere,
112.1671B| Poscentes fungi praesulis officio,
In quo nec meritum vitae nec dogma repertum est,
Nec pastoris opus jure bene placitum.
Promptus erat animus, sed tardans debile corpus,
Feci quod poteram, quodque Deus dederat.
Nunc rogo te ex tumulo, frater dilecte, juvando
Commendes Christo me ut precibus Domino:
Judicis aeterni me ut gratia salvet in aevum,
Non meritum aspiciens, sed pietatis opus.
Raban nempe mihi nomen, et lectio dulcis
Divinae legis semper ubique fuit.
Cui Deus omnipotens tribuas coelestia regna,
Et veram requiem semper in arce poli.