CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Epistularum liber — 5. Ausonius Theoni

latín

Ausonius salve caro mihi dico Theoni,
versibus expediens quod volo quodve queror.
Tertia fissipedes renovavit Luna iuvencas,
ut fugitas nostram, dulcis amice, domum.
Nonaginta dies sine te, carissime, traxi.
Huc adde aestivos: hoc mihi paene duplum est.
Vis novies denos dicam deciesque novenos
isse dies? Anni portio quarta abiit.
Sexaginta horas super et duo milia centum
te sine consumpsi, quo sine et hora gravis.
Milia bis nongenta iubet dimensio legum
adnumerata reos per tot obire dies.
Iam potui Romam pedes ire pedesque reverti,
ex quo te dirimunt milia pauca mihi.
Scirpea Dumnitoni tanti est habitatio vati?
Pauliacos tanti non mihi villa foret.
An quia per tabulam qua Medica pugna notata <est>
debita summa mihi est, ne repetamus, abes?
Bis septem rutilos, regale nomisma, Philippos,
ne tanti fuerint, perdere malo, Theon,
implicitum quam te nostris interne medullis
defore tam longi temporis in spatio.
Ergo aut praedictos iam nunc rescribe Darios
et redime, ut mora sit libera desidiae,
aut alios a me totidem dabo, dummodo cari
conspicer ora viri, pauperis usque licet.
Puppe citus propera sinuosaque lintea veli
pande. Medullini te feret aura noti
expositum subter paradas lectoque iacentem,
corporis ut tanti non moveatur onus.
Unus Dumnitoni te litore perferet aestus
Condatem ad portum, Si modo deproperes.
Inque vicem venti, quotiens tua flamina cessant,
remipedem iubeas protinus ire ratem.
Invenies praesto subiuncta petorrita mulis:
villa Lucani- mox potieris -aco.
Rescisso disce <en> conponere nomine versum:
Lucili vatis sic imitator eris.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistularum liber — 4. Ausonius TheoniEpistularum liber — 6. Ausonius consul vatem resaluto Theonem →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Epistularum liber — 5. Ausonius Theoni
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistularum-liber-5-ausonius-theoni--decimus-magnus-ausonius-77dc86
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Epistularum liber — 5. Ausonius Theoni», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistularum-liber-5-ausonius-theoni--decimus-magnus-ausonius-77dc86.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.