CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Epistularum liber — 21. Ausonius Paulino

latín

Iambe Parthis et Cydonum spiculis,
iambe pinnis alitum velocior,
Padi ruentis impetu torrentior,
magna sonorae grandinis vi densior,
flammis corusci fulguris vibratior,
iam nunc per auras Persei talaribus
petasoque ditis Arcados vectus vola.
Si vera fama est, Hippocrene, quam pedis
pulsu citatam cornipes fudit fremens,
I0 tu fonte in ipso procreatus Pegasi,
primus novorum metra iunxisti pedum,
idemque, Musis concinentibus novem,
caedem in draconis concitasti Delium.
Fer hanc salutem praepes et volucripes
Paulini ad usque moenia, Ebromagum loquor,
et protinus, iam si resumptis viribus
alacri refecti corporis motu viget,
salvere iussum mox reposce mutuum.
Nihil moreris iamque, dum loquor, redi,
imitatus illum stirpis auctorem tuae,
triplici furentem qui Chimaeram incendio
supervolavit tutus igne proximo.
Dic: «<te> valere», dic: «salvere te iubet
amicus et vicinus et fautor tuus,
honoris auctor, altor ingeni tui».
Dic et magister, dic parens, dic omnia
blanda atque sancta caritatis nomina
haveque dicto dic vale actutum et redi.
Quod si rogabit, quid super scriptis novis
maturus aevi nec rudis diiudicem,
nescire dices, sed paratum iam fore
heroicorum versuum plenum essedum.
Cui subiugabo de molarum ambagibus,
qui machinali saxa volvunt pondere,
tripedes caballos terga ruptos verbere,
his ut vehantur tres sodales nuntii.
Fors et rogabit, quos sodales dixeris
simul venire: dic: «trinodem dactylum
vidi paratum crucianti cantherio:
spondeus illi lentipes ibat comes,
paribus moratur qui locis cursum meum,
mihique similis, semper adversus tamen,
nec par nec impar, qui trochaeus dicitur».
Haec fare cursim nec moratus pervola,
aliquid reportans interim munusculi
de largitate musici promptarii.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistularum liber — 20. Ausonius PaulinoEpistularum liber — 22. Ausonius Paulino →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Epistularum liber — 21. Ausonius Paulino
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistularum-liber-21-ausonius-paulino--decimus-magnus-ausonius-bb0cfd
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Epistularum liber — 21. Ausonius Paulino», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistularum-liber-21-ausonius-paulino--decimus-magnus-ausonius-bb0cfd.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.