Primus iucundi foret hic tibi fructus honoris,
Augustae faustum munus habere manus.
Proximus ex longo gradus est, quaestoris amici
curam pro strenis excubuisse tuis.
Ergo interceptos, regale nomisma, Philippos
accipe tot numero, quot duo Geryones:
quot terni biiuges demptoque triente Camenae
quotque super terram sidera zodiaci;
quot commissa viris Romana Albanaque fata
quotque doces horis quotque domi resides;
ostia quot pro parte aperit stridentia circus
excepto, medium quod patet ad stadium;
quot pedibus gradiuntur apes et versus Homeri
quotque horis pelagus profluit aut refluit;
protulit in scaenam quot dramata fabellarum,
Arcadiae medio qui iacet in gremio;
vel quot iuncturas geometrica forma favorum
conserit extremis omnibus et mediis;
quot telios primus numerus solusque probatur,
quot par atque impar partibus aequiperat,
bis ternos et ter binos qui conserit unus,
qui solus totidem congeminatus habet;
quot faciunt iuncti subterque supraque locati;
qui numerant Hyadas Pleiadasque simul.
. . . . . . . . . . . . . . . . .
Ursule collega nobilis Harmonio,
Harmonio, quem Claranus, quem Scaurus et Asper,
quem sibi conferret Varro priorque Crates,
quique sacri lacerum collegit corpus Homeri,
quique notas spuriis versibus apposuit:
Cecropiae commune decus Latiaeque Camenae,
solus qui Chium miscet et Amineum.
Vale.