CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPublius Ovidius Naso

Publius Ovidius Naso · Medieval

Epistulae ex Ponto — Liber IV — Vestali

latín

Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas,
ut positis reddas iura sub axe locis,
aspicis en praesens quali iaceamus in arvo,
nec me testis eris falsa solere queri.
Accedet voci per te non inrita nostrae,7.5
Alpinus iuvenis regibus orte, fides.
Ipse vides certe glacie concrescere Pontum,
ipse vides rigido stantia vina gelu;
ipse vides onerata ferox ut ducat Iazyx
per medias Histri plaustra bubulcus aquas.7.10
Aspicis et mitti sub adunco toxica ferro
et telum causas mortis habere duas.
Atque utinam pars haec tantum spectata fuisset,
non etiam proprio cognita Marte tibi!
Tendisti ad primum per densa pericula pilum,7.15
contigit ex merito qui tibi nuper honor.
Sit licet hic titulus plenus tibi fructibus, ingens
ipsa tamen virtus ordine maior erit.
Non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam
puniceam Getico sanguine fecit aquam.7.20
Non negat Aegisos, quae te subeunte recepta
sensit in ingenio nil opis esse loci.
Nam, dubium positu melius defensa manune,
urbs erat in summo nubibus aequa iugo.
Sithonio regi ferus interceperat illam7.25
hostis et ereptas victor habebat opes,
donec fluminea devecta Vitellius unda
intulit exposito milite signa Getis.
At tibi, progenies alti fortissima Donni,
venit in adversos impetus ire viros.7.30
Nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis,
fortia ne possint facta latere caves
ingentique gradu contra ferrumque locumque
saxaque brumali grandine plura subis.
Nec te missa super iaculorum turba moratur7.35
nec quae vipereo tela curore madent.
Spicula cum pictis haerent in casside pennis
parsque fere scuti vulnere nulla vacat.
Nec corpus cunctos feliciter effugit ictus,
sed minor est acri laudis amore dolor.7.40
Talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax
dicitur Hectoreas sustinuisse faces.
Ut propius ventum est admotaque dextera dextrae
resque fero potuit comminus ense geri,
dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic7.45
quotque neci dederis quosque quibusque modis.
Ense tuo factos calcabas victor acervos
inpositoque Getes sub pede multus erat.
Pugnat ad exemplum primi minor ordine pili
multaque fert miles vulnera, multa facit.7.50
Sed tantum virtus alios tua praeterit omnes
ante citos quantum Pegasus ibat equos.
Vincitur Aegisos testataque tempus in omne
sunt tua, Vestalis, carmine facta meo.

Sigue explorando

Por su autor
Publius Ovidius Naso · 268 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistulae ex Ponto — Liber IV — TuticanoFasti — Liber I — 1. A K : IAN : F →

Expediente

Autor
Publius Ovidius Naso
Título
Epistulae ex Ponto — Liber IV — Vestali
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistulae-ex-ponto-liber-iv-vestali--publius-ovidius-naso-279e93
Cita recomendada
Publius Ovidius Naso, «Epistulae ex Ponto — Liber IV — Vestali», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistulae-ex-ponto-liber-iv-vestali--publius-ovidius-naso-279e93.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.