CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPublius Ovidius Naso

Publius Ovidius Naso · Medieval

Epistulae ex Ponto — Liber II — Rufo

latín

Hoc tibi, Rufe, brevi properatum tempore mittit
Naso, parum faustae conditor Artis, opus,
ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti,
scire tamen possis nos meminisse tui.
Nominis ante mei venient oblivia nobis 5
pectore quam pietas sit tua pulsa meo,
et prius hanc animam vacuas reddemus in auras
quam fiat meriti gratia vana tui.
Grande voco lacrimas meritum quibus ora rigabas,
cum mea concreto sicca dolore forent. 10
Grande voco meritum maestae solacia mentis,
cum pariter nobis illa tibique dares.
Sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor,
admonitu melior fit tamen illa tuo.
Namque, quod Hermoniae Castor fuit, Hector Iuli, 15
hoc ego te laetor coniugis esse meae.
Quae, ne dissimilis tibi sit probitate, laborat
seque tui vita sanguinis esse probat.
Ergo, quod fuerat stimulis factura sine ullis,
plenius auctorem te quoque nancta facit. 20
Acer et ad palmae per se cursurus honores,
si tamen horteris, fortius ibit equus.
Adde quod absentis cura mandata fideli
perficis et nullum ferre gravaris onus.
O, referant grates, quoniam non possumus ipsi, 25
di tibi, qui referent, si pia facta vident,
sufficiatque diu corpus quoque moribus istis,
maxima Fundani gloria, Rufe, soli!

Sigue explorando

Por su autor
Publius Ovidius Naso · 268 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistulae ex Ponto — Liber II — MessalinoEpistulae ex Ponto — Liber II — Salano →

Expediente

Autor
Publius Ovidius Naso
Título
Epistulae ex Ponto — Liber II — Rufo
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistulae-ex-ponto-liber-ii-rufo--publius-ovidius-naso-c8ce59
Cita recomendada
Publius Ovidius Naso, «Epistulae ex Ponto — Liber II — Rufo», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistulae-ex-ponto-liber-ii-rufo--publius-ovidius-naso-c8ce59.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.