CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPublius Ovidius Naso

Publius Ovidius Naso · Medieval

Epistulae ex Ponto — Liber II — Graecino

latín

Carmine Graecinum, qui praesens voce solebat,
tristis ab Euxinis Naso salutat aquis.
Exulis haec vox est: praebet mihi littera linguam
et, si non liceat scribere, mutus ero.
Corripis, ut debes, stulti peccata sodalis 5
et mala me meritis ferre minora doces.
Vera facis, sed sera meae convicia culpae:
aspera confesso verba remitte reo.
Cum poteram recto transire Ceraunia velo,
ut fera vitarem saxa monendus eram. 10
Nunc mihi naufragio quid prodest discere facto
qua mea debuerit currere cumba via?
Brachia da lasso potius prendenda natanti
nec pigeat mento subposuisse manum.
Idque facis faciasque precor: sic mater et uxor, 15
sic tibi sint fratres totaque salva domus,
quodque soles animo semper, quod voce precari,
omnia Caesaribus sic tua facta probes.
Turpe erit in miseris veteri tibi rebus amico
auxilium nulla parte tulisse tuum, 20
turpe referre pedem nec passu stare tenaci,
turpe laborantem deseruisse ratem,
turpe sequi casum et Fortunae accedere amicum
et, nisi sit felix, esse negare suum.
Non ita vixerunt Strophio atque Agamemnone nati, 25
non haec Aegidae Pirithoique fides.
Quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas,
in quorum plasus tota theatra sonant.
Tu quoque per durum servato tempus amico
dignus es in tantis nomen habere viris, 30
dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris,
non erit officii gratia surda tui.
Crede mihi, nostrum si non mortale futurum est
carmen, in ore frequens posteritatis eris.
Fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis 35
duret et in longas impetus iste moras.
Quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura,
nec nocet admisso subdere calcar equo.

Sigue explorando

Por su autor
Publius Ovidius Naso · 268 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistulae ex Ponto — Liber II — GermanicoEpistulae ex Ponto — Liber II — Macro →

Expediente

Autor
Publius Ovidius Naso
Título
Epistulae ex Ponto — Liber II — Graecino
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistulae-ex-ponto-liber-ii-graecino--publius-ovidius-naso-a20267
Cita recomendada
Publius Ovidius Naso, «Epistulae ex Ponto — Liber II — Graecino», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistulae-ex-ponto-liber-ii-graecino--publius-ovidius-naso-a20267.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.