Mirabar quo te subitus precepsque tulisset
Impetus, ut cultos divum tibi more poetas
Semper, ob unius odium, fortasse procaci
Vulnere tentares. Potuissem parcere, si me
Non Elicona simul totum furor ille notasset.
Ceperat indignans calamum manus, ira iubebat
Aspera mordaci compescere carmina versu;
Sed trabe nodosa gravior, passusque per omnes
Subsistens, hec verba dabat: «Violenter amicum
Armor in immeritum, scelus at patiemur inultum?
Duc age, duc quo iure licet». Dum talia mecum
Ille ageret, sonuit querulo sub cardine limen:
Nuntius ante fores aderat tuus. Omine sensi
Quid veheret: te te purgas, et crimina certum
Vertis in auctorem. Frons est nitidissima vero;
Illicet agnoscoque dolum calamumque morantem
Absolvo, moxque hunc alacrem cupideque sequentem
Quo se cunque traham, detectum lesus in hostem
Dirigo, nec paucis purgata calumnia vatum est.
Ille tamen frustra tacitus michi semper abibit,
Speratumque meo nec habebit carmine nomen.
Nunc ad te redeo, quod nondum transfuga colles
Aonios fontemque colis turbamque profanam
Effugis ingenuas calcantem ac despicis artes.
Gratulor: hec via te superas attollet ad arces
Servabitque diu, populo pereunte caduco;
Concepti veniamque precor sermonis. At ille
Obstrepitor (si livor eum tam perfidus urit
Supplicium ut tacuisse putet, si tanta voluptas
Otia nostra suis studiumque lacessere verbis)
Quid struit insidias? Campo se credat aperto,
subscribat nomenque suum nec se tegat umbra
Nominis externi, propriisque occurrat in armis.
Nanque Meneciades galea mentitus Achillem
Cuspidis Hectoree cecidit non cognitus ictu.