CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFranciscus Petrarca

Franciscus Petrarca · Medieval

Epistolae metricae — AD IOHANNEM BOCCACIUM FLORENTINUM POETAM

latín

O ego, si qualem tu me tibi fingis amando
Sors daret, ut vigiles sopirem carmine curas,
Qualia nubifere scopulosa per avia Cirre,
Qualia castalii modularer ab aggere fontis,
Solamen latura tibi! Sed, crede fatenti,
Fallit Amor, qui sepe deos hominesque fefellit,
Iudiciis adversa lues. Si carmina vulgus
Nostra legit, que causa tibi nunc summa querele est,
Quod passim vulgata avido celentur amico?
Nil michi, nil nostris poterat contingere Musis
Tristius: id primum moturos nempe libellos
Admoneo, ut vulgus fugiant paucisque placere
Contenti hospitibus, penitus fallentibus auris
Abstineant, plaususque leves et murmura temnant.
Ingenio sin fata favent, ut forte per ora
Docta virum vivus volitem, licet ardua semper
Hec via sit temptata michi, tamen ipse mearum
Conscius obstupeam rerum. Dum scribimus ecce
Horrendum violenta tonat miscetque dolores
Et varios Fortuna metus. Tot vulnera rectum
Totque minas perferre grave est. Hinc nuntius atque hinc
Tristis adest: illum mors abstulit atra sodalem,
Hunc gladii rapuere truces, hunc carcer, at illum
Morbus habet, volucres alius rabiemque ferarum
Equoreosque alius pascit sub gurgite pisces.
Cor michi non adamante rigens, nec ferrea mens est,
Permoveor. Taceo propriam, que longa malorum
Historia est; quibus hoc signum petat illa sagittis,
Pectus et hoc quanto pretentans ariete pulset.
Obnixi contra stamus, tum pondere nostro,
Tum simul exemplis: quis monstrum fortiter illud
Vicerit interdum trepidi titubamus. Ita omnem
Corpoream requiem mentis labor, atque vicissim
Pacem animi internam fortune prelia turbant.
Vincemus tamen, ut spero, clarumque tropheum
Victa ferox inimica dabit. Sed, stante duello,
Turbidus ingenii status est, vix temporis huius
Acta probare rear doctos. Verum omnia postquam
Nostra placent, voti compos, breve suscipe carmen
Et fesse lege signa manus, ac mitte querelas.

Sigue explorando

Por su autor
Franciscus Petrarca · 83 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistolae metricae — AD IOHANNEM BARRILEM NEAPOLITANUM MILITEMEpistolae metricae — AD IOHANNEM DE COLUMNA →

Expediente

Autor
Franciscus Petrarca
Título
Epistolae metricae — AD IOHANNEM BOCCACIUM FLORENTINUM POETAM
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistolae-metricae-ad-iohannem-boccacium-florent--franciscus-petrarca-d2e7ad
Cita recomendada
Franciscus Petrarca, «Epistolae metricae — AD IOHANNEM BOCCACIUM FLORENTINUM POETAM», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistolae-metricae-ad-iohannem-boccacium-florent--franciscus-petrarca-d2e7ad.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.