Annulus est orbis, pulcherrimus annulus orbis,
Indutus digitis, Lysia pulchra, tuis.
Non tamen ille fuit pulcher sine divite gemma;
Dives Oromusii nam sibi gemma fuit.
Gemma fuit, non est: subiti nam turbine belli
Nuper Erythraeo perdita gemma luto est.
Ergo tuam quaeres, pulcherrima Lysia, gemmam
Inter barbaricos, Persica busta, sinus.
Ecce meos, inquis, poscunt mea regna lacertos,
Ecce meas poscunt Chinica claustra manus.
Non opus est humeris: Oromusia gemma videtur:
Ipse satis pollex, ut capiatur, erit.