Venalem nuper coelo mercabar Amorem.
Quis credat? qui se venderet, ipse fuit.
Aurum donabam: sed emi se noluit auro.
Cum largirer opes, rejiciebat opes.
Omnia donabam: sed noluit omnia. Totum
Quod superest (inquam) si placet, aufer, Amor.
Risit: et, aethereo quid inutile quaeris Amori
Sollicitus pretium? Da nihil, inquit, emes.