Est, inquit Simeon, tellus mihi parvula punctum:
Quis velit in puncto, Christe, movere pedes?
Ergo, pedes, posthac aeternum stabitis, inquit,
Ne tam parva meum semita fallat iter.
Constitit: et stanti tricesima vertitur aestas,
Quae tandem merito contulit astra viro.
Si tibi terra fuit punctum, sint circulus astra:
Jam lato choreas plaude per astra gradu.