Barbara regalem diverberat infula frontem,
Captivatque sacrum spinea silva caput.
Naufraga sanguineis flent Jesu tempora rivis,
Et stupet iratos frons rubicunda vepres.
Trux haec in laceri capitis furit abdita spina,
Quae prius in nullum saevit acerba caput.
O scelus! in Christo debebat mitior esse;
Mitior in silvis barbara spina fuit.