(0048C)Hymnum beatae virgini
Die turma voce supplici,
Laude Deum per omnia,
Ejus canens miracula.
Infirma mundi eligit,
Et magna spernens projicit,
Infirmat idem fortia,
Confortat autem vilia.
Quod nunc in alma virgine,
Palam valemus cernere,
Sexum domans quae labilem,
Vitam gerebat caelibem.
Pomposa mundi gaudia
Contempsit ut ludibria,
(0048D)Soli Deo se subdidit
Illique totam tradidit.
Deo Patri sit gloria, etc.