CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNotker Balbulus

Notker Balbulus · Medieval

Epigrammata (PL 087) — Ejusdem sancti Notkeri ad Ruodbertum episcopum Met. hymni IV, de vita et miraculis proto-martyris Stephani.

latín

Primus ex septem niveis columnis,
A Petro electus Stephanus beato,
Voce, vel signis, medicans misellis,
Claret in orbe.

Qui, brevi verbo replicans priora,
Persecutores docuit piorum
Esse Judaeos, probitate cassos,
Felleque plenos.

(0059A)Nec novum quid, quod Dominum furore
Impio ad poenam crucis impulerunt,
Cum prophetas vel patriarchas ante
Saepe necarent.

Hisce praedictis, licet angelorum
Ille fugeret facie decorus,
Ceu profanum moenibus urbis altae
Ejiciebant.

Saulis et curae induvia calentes,
Ne piger forsan furor impeditus
Tardius sanctum lacerare posset,
Deposuerunt.

Tum volant crebri lapides per auras,
Instar ingentis pluviae, vel imbris,
Vineae tandem sterili negandi
(0059B)Atque nocivae.

Sed tamen sanctus pietate plenus,
Persecutori veniam precatur,
Atque pro crudis lapidum pruinis
Pronus adorat.

Huic ad exemplum Deus ipse magnum
Praestitit sese conspiciendum omni
Saeculo, quod profuerit caput ceu
Martyriorum.

Nam quis audebit dubitare sese
Quod Deus servet pius in futurum?
Quando in praesenti Stephano vivendum
Praebuit ipse.

Ut fides jam conspicue vireret,
Visibus nostris propiante coelo,
(0059C)Vel Patri summi renitente Nato
Aethere aperto.

Spiritu vel se manifeste in ipso
Esse prodente Stephano benigno,
Talibus signis, pia Trinitatis
Queis bona fulgent.

Sigue explorando

Por su autor
Notker Balbulus · 89 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (PL 087) — Ejusdem Ratperti ad Eucharistiam sumendam.Epigrammata (PL 087) — Fragmentum carminis sancti Tutelonis. →

Expediente

Autor
Notker Balbulus
Título
Epigrammata (PL 087) — Ejusdem sancti Notkeri ad Ruodbertum episcopum Met. hymni IV, de vita et miraculis proto-martyris Stephani.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-pl-087-ejusdem-sancti-notkeri-ad-ruo--notker-balbulus-9274bf
Cita recomendada
Notker Balbulus, «Epigrammata (PL 087) — Ejusdem sancti Notkeri ad Ruodbertum episcopum Met. hymni IV, de vita et miraculis proto-martyris Stephani.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-pl-087-ejusdem-sancti-notkeri-ad-ruo--notker-balbulus-9274bf.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.