CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPius II

Pius II · Medieval

Epigrammata (Piccolomini) — 70. epytaphium Leonardi Aretini

latín

Hic, Leonarde, iaces, aretine gloria gentis,
Qui fueras nostro primus in eloquio.
Pontificis summi tractasti scrinia quondam,
Hinc florentinus que voluit populus.
5 Grecus Aristoteles legitur te dante Latinus,
Prima etiam per te Punica bella patent.
Plutarcus latias per te migravit in oras,
Qui grecis italos comparat arte viros.
Tu florentinas acies et prelia nostri
10 Temporis ornasti: nunc sine voce iaces.
Stat sua cuique dies: nulli fas vincere fatum:
Vita tamen post hanc altera maior erit.
Qui bene conuixit, letus petit astra, malosque
Orcus habet mestos: sic deus ire iubet.
15 Ergo tibi magne semper virtutis amanti
Gratior est obitus quam tibi vita fuit.

Sigue explorando

Por su autor
Pius II · 129 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Piccolomini) — 7. in falsum preceptoremEpigrammata (Piccolomini) — 71. epytaphium episcopi Tridentini →

Expediente

Autor
Pius II
Título
Epigrammata (Piccolomini) — 70. epytaphium Leonardi Aretini
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-piccolomini-70-epytaphium-leonardi-a--pius-ii-739e46
Cita recomendada
Pius II, «Epigrammata (Piccolomini) — 70. epytaphium Leonardi Aretini», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-piccolomini-70-epytaphium-leonardi-a--pius-ii-739e46.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.