CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPius II

Pius II · Medieval

Epigrammata (Piccolomini) — 27a. Ludovici Pontani epytaphium

latín

Si mille aut toidem rapuisses usque uirorum,
Pestis, adhuc poteram parcere, seua, tibi.
At tu quo nusquam fuerat prestantior alter,
Extinctum in primis reddis, iniqua lues:
5 Quin fletis leges, quin fletis iura, sacrique
Nunc canones: obiit, quem coluistis, herus.
Hic uos ornarat uestrasque, ubicunque fuerunt,
Soluerat ambages: nunc sine uoce iacet.
Hec uoces, heu uerba uiri diuina, memorque
10 Ingenium, quo nunc uis tua muta loco est?
Heu, Romane, iaces, quo nec romanior ullus
Ante fuit, quo nec forte futurus erit.
Te pater, et carus retur modo uiuere frater;
Heu quantos gemitus ille uel ille dabit.
15 Te Roma atque omnis plorabit Etruria teque
Tota petet lachrymis itala terra piis.
Te nunc concilium, te nunc ululatibus unum
Ipsa quoque extinctum queritat ecclesia.
Heu uanas hominum mentes, heu pectora ceca:
20 Cuique dies certum est fata dedisse suos.
Et nos cum superi statuent, ueniemus ad illos:
Nemo parum uixit, cui bona uita fuit.

Sigue explorando

Por su autor
Pius II · 129 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Piccolomini) — 27. Ludivici Pontani epytaphiumEpigrammata (Piccolomini) — 28. epytaphium Cardinalis Placentini →

Expediente

Autor
Pius II
Título
Epigrammata (Piccolomini) — 27a. Ludovici Pontani epytaphium
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-piccolomini-27a-ludovici-pontani-epy--pius-ii-7137da
Cita recomendada
Pius II, «Epigrammata (Piccolomini) — 27a. Ludovici Pontani epytaphium», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-piccolomini-27a-ludovici-pontani-epy--pius-ii-7137da.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.