CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Pannonius

Ianus Pannonius · Medieval

Epigrammata (Pannonius) — 93. OPTAT COITUM PUELLAE

latín

Agnes, da mihi, quod tuo marito;
Quodsi des, tamen inde nil peribit.
Ambos quod pariter datum iuvabit,
Ad quod vos opifex Deus creavit,
Quodsi non foret, unde gigneremur?
Quod mater tua si patri negasset,
Nec tu nata fores, tui nec isti,
Qui me urunt facius suis ocelli.
Semper quod dare feminae potestis,
Semper sumere quod viri nequimus.
Quod praesens placet, urit affuturum.
Nec triste est, nisi quando non habetur.
Quod terram replet, et profunda ponti,
Quo iucundius esse nil putatur.
Primo quod dare virgines recusant,
Aeternum dare deinde concupiscunt,
Quod dat Iuno Iovi, Venus Gradivo,
Quod mortalibus et Deae dederunt.
Quod tu si dederis, lucrum assequeris,
Quod si non dederis, diu dolebis.
Respondet nihil, ergo iam negavit,
Sed ridet tamen, ergo iam spopondit.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Pannonius · 355 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Pannonius) — 92. DE AGNETEEpigrammata (Pannonius) — 94. AD MAGDALENAM →

Expediente

Autor
Ianus Pannonius
Título
Epigrammata (Pannonius) — 93. OPTAT COITUM PUELLAE
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-pannonius-93-optat-coitum-puellae--ianus-pannonius-c38b0b
Cita recomendada
Ianus Pannonius, «Epigrammata (Pannonius) — 93. OPTAT COITUM PUELLAE», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-pannonius-93-optat-coitum-puellae--ianus-pannonius-c38b0b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.