CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Pannonius

Ianus Pannonius · Medieval

Epigrammata (Pannonius) — 63. CUIDAM ARDUA SUADENTI

latín

Quae mihi misisti Clarium redolentia vatem,
Accepi placido, carmina docta, sinu.
In quibus altarum memorans praeconia laudum
Siderei tollis me super astra poli,
Ac me sanguineas hortaris dicere, pugnas,
Et tot magnanimum splendida gesta ducum.
Si mihi Pierium, praestabit Apollo, favorem,
Parebo monitis, clare poeta, tuis.
Sed mihi Castalium nec spirant pectora nectar,
Nec sunt Aonio, labra rigata, lacu.
Non mihi Pegaseae, veniunt in carmina, vires,
Ut possim tantos, edere voce, duces.
Non verso tantum tenero sub pectore robur,
Tanta negant humeri, pondera ferre, mei.
Postmodo maturis, fuero cum doctior, annis,
Si potero monitus, forte subibo, tuos,
Interea fixum, teneas sub corde, Ioannem,
Digna Maronea carmina voce canens.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Pannonius · 355 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Pannonius) — 61. IN GASPAREMEpigrammata (Pannonius) — 65. TETRASTICHON IN GUARINUM VERONENSEM →

Expediente

Autor
Ianus Pannonius
Título
Epigrammata (Pannonius) — 63. CUIDAM ARDUA SUADENTI
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-pannonius-63-cuidam-ardua-suadenti--ianus-pannonius-10116e
Cita recomendada
Ianus Pannonius, «Epigrammata (Pannonius) — 63. CUIDAM ARDUA SUADENTI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-pannonius-63-cuidam-ardua-suadenti--ianus-pannonius-10116e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.