CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Pannonius

Ianus Pannonius · Medieval

Epigrammata (Pannonius) — 452. AD HENRICUM POETAM GERMANUM

latín

Henrice, nostri quando preclaras voles
Cantare laudes presulis.
Ne, queso, longis excites prohemiis
Iuncto Camenas Pythio!
Cocco rubenti tu modo summa sacrum
Prescribe nomen pagina:
Irrevocatus ultro Musarum chorus
Tuo advolabit carmini;
Nec cepta solum promovebit Delius,
<?>
Fulmen reponet et simul plectro levi
Tentabit argutas fidis.
Nam cuius unquam tanta diis magnis fuit,
Aut esse cura debuit,
Quantam irreprensis noster emeruit parens
Mentis beate dotibus;
Fabiis, Metellis, Quinctiis, Catonibus,
Curiis, Camillis sanctior -
Melioris illos seculi sinceritas
Virtute fecit preditos -
Iste, iste maior, labe quem nulla inquinat
Nec ultimi fex temporis,
Sed sic nitescit improbos inter probus,
Spinas ut inter lilium,
Quare superbas parce mirari domos,
Sacer colit quas pontifex!
Haud ulla talem ceperit digne virum
Sedes, nisi aether igneus,
Anime molestis qua solute vinculis
In Orbe gaudent Lacteo.
Diu tamen tu, si sapis tellus, tene
Sortita quod vix es decus;
Tot pictus astris nec tibi invideat polus
Sidus (quod semper) unicum!

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Pannonius · 355 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Pannonius) — 451. AD IOANNEM ARCHIEPISCOPUM STRIGONIENSEMEpigrammata (Pannonius) — 453. AD EUNDEM ODE →

Expediente

Autor
Ianus Pannonius
Título
Epigrammata (Pannonius) — 452. AD HENRICUM POETAM GERMANUM
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-pannonius-452-ad-henricum-poetam-ger--ianus-pannonius-7540b1
Cita recomendada
Ianus Pannonius, «Epigrammata (Pannonius) — 452. AD HENRICUM POETAM GERMANUM», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-pannonius-452-ad-henricum-poetam-ger--ianus-pannonius-7540b1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.