CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Pannonius

Ianus Pannonius · Medieval

Epigrammata (Pannonius) — 418. AD EUNDEM

latín

Unde tibi, ut, nuper quod erat pice nigrius atra,
Tam subito rutilum sit, Galeotte, caput?
Non magis intonsi, radiat coma torta, Sicambri,
Nec si quam Crathis perluit aut Sybaris.
Quae, precor, ars istud, vel quae fortuna peregit?
An potius Divum nobile munus habes?
Hoc mirum, posset mutatis addere formis,
In nova discrevit qui rude membra chaos.
Ipse ego te primo dubitavi agnoscere visu,
Mox fictum dixi ferre capillitium.
Iam tango, vix credo tamen; cura irrita multis,
Canitiem tincto dissimulare pilo.
Hic nihil est fuci, sed de radicibus imis
Pullulat, et penitus nascitur iste color.
Ergo ut vera tibi est, ita sit longaeva iuventus,
Nec decus hoc senio laeserit ulla dies.
Quae fieri e pulla potuit sic flava, meretur
Ut fiat nunquam candida caesaries.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Pannonius · 355 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Pannonius) — 415. IN ANTONIUM HOSPITEMEpigrammata (Pannonius) — 419. GASPARI TRIBRACHO SALUTEM →

Expediente

Autor
Ianus Pannonius
Título
Epigrammata (Pannonius) — 418. AD EUNDEM
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-pannonius-418-ad-eundem--ianus-pannonius-b7f81f
Cita recomendada
Ianus Pannonius, «Epigrammata (Pannonius) — 418. AD EUNDEM», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-pannonius-418-ad-eundem--ianus-pannonius-b7f81f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.